Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 359 rationes, frequenti eo[p. 205.]rum1 consessu, facta ad persuadendum oratione, graviter expromit, atque Maximilianum, maximum natu filium, in regem pro virili sua commen­dat. Quae dicentem, magno silentio, et tacito adsensu, non pauci audivere;b ’ palatinus tamen, uti fuit instituti patrii longe omnium tenacissimus, veniam loquendi precatus, paucis verbis impressit, ac recensitis in se, et primorum alios, Ferdinandi beneficiis, consulere se non posse edixit; quin pauca non altercandi causa, quod longe a suo ab­sit ingenio; sed ut pro officii sui ratione atque praerogativa, tuendaeque libertatis cau­sa, in commune adferat. Et quidem se inficias non ire successionem in regno, ad filios suos adtinere, quos tres, omnibus, et animi, et corporis dotibus, maxime conspicuos, Ferdinandus haberet; neque ius illud a quoquam in dubium posse vocari; sic tamen, ut penes publica nobilitatis suffragia liberae electionis ius2 arbitriumque maneret, quem ex tribus sibi principem eligendum putarent. Mariae sponsum Sigismundum publicis cal­culis electum fuisse prius, quam diademate inauguraretur, satis constaret. In Ludovico autem inaugurando, quod unicus esset, necesse [p. 206.] fuisse tenerum adhuc in regem votis unanimibus deligi. Verum nunc, quem inter tres principem velint, non ad privatum senatus consultum; sed ad publica comitia pertinere, ne quoquo modo vetera electionis iura vel contemnerentur, vel diminuantur. Proinde, donec ipse superis bene iuvantibus superstes sit futurus, se, et nobilitatem, cuius animos haberet exploratos, alium, praeter ipsum Ferdinandum regem, quem, iam triginta quinque annis, liberalitatis, fortitudi­nis, lenitatis, clementiaeque nomine venerati sunt, ac fide, et obsequio coluerunt, nequa­quam desiderare: ipso, quod Deus O. M. serum esse iubeat, fatis concedente, frequens regni concilium deliberaturum, cuinam regnum sit deferendum. Se haec, quae animo dudum conceperat, et quae suapte conscientia, reticere3 haud poterat, pro libertate publi­ca dixisse; ita tamen ut et nunc, et quovis tempore, nec ipsius, ut optatissimi clementissi- mique regis, nec Maximiliani principis destinationi sit adversaturus; quum nihil plane sit tam magnificum, et in excelso positum, quod magnanimitati, virtutibusque eorum, et erga Regnum Hungáriáé meritis, non iure meritoque debeatur. Dixerat palatinus, cum [p. 207.] modeste satis, tum prudenter, cum praeter omnium opinionem, Ferdinandus, totam eius orationem, in offensam vertit. Audiverat enim, ambiguis indiciis,4 uti est apud Istvánffium,* Nadaš dium? contracta, bello Babocsensi,6 cum Ferdinando filio familiarita­te, ad illius magis, quam Maximiliani partes inclinare, nec tamen haec dicere ausum puta­bat. Igitur non multum loquutus, totam eam consiliorum molem, in aliam occasionem, tempusque reiecit. At palatinus, tam alte, indignationem Ferdinandi, animo defixit, ut vix amplius sui similis visus fuerit; rege enim in Bohemiam digresso, palatinus ad sua rediit, ibique brevi post Egervarum, animi causa secedens, subita ac pestilenti febri, IV. Nonas Iunias, aetatis vero anno quarto et sexagesimo, e vivis excessit, relicto novenne (Nádasdii responsio:) (Ferdinandus orationem eius in offensam vertit:) (palatinus non multo post moritur:) b,) Orationem eam habes apud Istvánffium, Lib. xx. 406. sequ." 1 verbum integrum erronee in pagina 205. descriptum 2 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. p. 407. 3 corr. ex ratione sec. Istvánffy 1622. 1. c. 4 corr. ex iudiciis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 5 Istvánffy 1622.1. c. illum 6 Istvánffy 1622.1. c. Babociensi ' Vide Istvánffy 1622. p. 407. " Vide Istvánffy 1622. pp. 406-407.

Next

/
Thumbnails
Contents