Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 349 [p. 179.] qui ingentes simul pulveris nitrati adparatus corripuerunt, castra concremave­runt. His ergo periculis obviam iturus Thomas; nam Keglevicsius morbo irretitus domi se continuit; militem educit; Jeszenocziam a Tureis iam insessam, exercitum admovet, et ne tempus oppugnatione tereret,1 rem ab adsultu exorditur. Mirus, ac non exspectatus,2 sub novo bano, Illyrici militis ardor. Enim vero scalis ad moenia inter perpetuos glandium imbres impigre admotis, in muros eluctantur, propugnatores Tureas deturbant, inque arcem infusi, praesidiarios, partim contrucidant, partim furore sedato, captivos agunt. Nadasdius praedam omnem, quam huc opimam ex evastata regione, hostes congesse­rant, inter milites, ut auctoramento eis essent, ad rem porro fortiter gerendam ex aequo distribuit. Atque usus omnino hac militis alacritate fuisset Thomas, planeque confidebat fore, ut eodem hoc impetu, navali iuxta et terrestri oppugnatione, Dubiczam e manibus Turearum elideret, nisi victricia eius arma, dediti in exercitu rumores intempestivi, adven­tare cum incondita multitudine Solymannum, iamque ad Semendriam [p. 180.] praecurso­res metari coepisse, suffiaminavissent. Ad hos enim tam ferales nuncios, primi illi milites aculei, nec opinato obtorpuerunt. Et haec quidem expeditio inter prima exordia substitit.1 Querelas3 hic, acerbas eas, iactat Rattkai in novos Illyrici praesides. Verum de his banis, inquit," quid in officio gesserint,“' nihil ultra memoriae proditum est; quamquam-5 antea bello clarissimi, prudentia, usu rerum, et apud omnes auctoritate6 plurimum valuissent. Nimirum segnius plerumque describendae patriae provincia fungebatur, non indiligens <alioquin>7 Rattkaius. Ad ipsum omnino adtinuisset, omnem movisse lapidem, ut eruderasset ea, quae nequivit exprompsisse Istvanffius, cuius ille saepius vitulo aravit. Id non dubitat adfirmare Rattkaius, exacto in Illyrici praefectura8 biennio, ad annum MDXL. ea de­cessisse Nadasdium, qua de re aliter in literas retulit IstvánffiusN Iisdem9 inquit comitiis, anno MDXLII. Neosolii agitatis,10 Thomas Nadasdius,proregia dignitate, qua in Illyrico fungebatur, se abdicavit, quam nos quidem litem non disputamus, [p. 181.] §• XLI. Neque post hanc ex Illyrico, forte ob Keglevicsium, collegam morosum iam tum, et nova­rum rerum studiosum senem, discessionem, seu in suscipiendis rebus alacritatem, seu in perficiendis fidem in Thoma desiderasse Ferdinandum, actus summi viri, quos edidit, affatim condocent. Id taceri saltem cum dispendio historiae nequit, quod de Nadasdio, viro ceteroquin summo, litteris mandavit IstvánffiusU Instituta11 fuit, gravis, et 11 Libro XV. p. 254, 40. kLibro XV. p. 256,10. (Thomas Jeszenocziam cum milite recuperat:) (.militis ardor rumore Soly- manni adven­tantis cadit:) (post biennium praefectura decedit Nádas- dius.J (Necis accusa­tus actores elu­dit ad regem­que confugit:) 1 corr. ex terret 2 corr. ex expectatus 3 corr. ex quaerelas 4 Ráttkay 1652. p. 132. gessissent 5 Ráttkay 1652. 1. c. quanquam 6 Ráttkay 1652. 1. c. authoritate 7 lacunam a copista ipso signis .... notatam sic supplere nobis visum 8 corr. ex praetura; vide supra in hoc paragrapho cum se Illyrici praefectura Franciscus Batthyani abdicaret 9 Istvánffy 1622. p. 254. add. etiam 10 anno... agitatis add. a Belio, vide Istvánffy 1622.1. c. 11 Istvánffy 1622. p. 256. add. quoque I Quae de hac obsidione aliisque actibus Nádasdii hic leguntur, ex maxima parte ab Istvdnffo sunt transscripta. Vide Istvánffy 1622. p. 218. II Vide Ráttkay 1652. p. ij2.

Next

/
Thumbnails
Contents