Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
350 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (iudex curiae creatus, comitiis MDXLVII. celebratis moderatur:) (liberam colonorum migrationem redintegrat.) contentiosa lis, adversus Thomam Nadasdium, ob illatam Stephano Istvánffio1 iniquam necem, quem ille structis insidiis captum, nec ullius criminis convictum, Danubio, indignum usque adeo atroci supplicio, mergi iussisset. Paulus Istvánffius,2 eius patruus, Emericus Verböczius,3 Petrus Macedonius, Lupus Batthyanius,4 aliique propinqui? deplorata caedis indignitate, diem dixerant, intentata ei honoris at? famae actione. Sed* * 7 is causa comperendinata, corruptisque iudicibus, actores elusit; ac ad Ferdinandum confugiens, ut cessante infamiae actione, causa1, * ad iura ordinaria reiice[p. 182.]ra‘wr, malo apud'* posteros exemplo, obtinuit. Nempe invaserat tunc morum quaedam malignitas cum plebem, tum imprimis optimates Hungáriáé; ut sicuti erant tempora, mutuis se iniuriis incessere,10 iterumque nec impetrato legum praesidio privata vindicta ulcisci, nihil dubitarent. Nam et iisdeml) his comitiis, cum actio ea Nadasdio intentabatur, gravissimae in Petrum Keglevicsium, Ioannem, et Raphaelem Podmanyczkios perlatae sunt sanctiones: ut nisi advigilasset famae suae Nadasdius, in eandem cum utrisque fortunam potuisset praecipitare. Sed uti erat Thomas, cum a natura factus, tum ab arte, et longo rerum usu institutus, brevi hanc quoque obtrectandi causam, suis pro patria laboribus, antiquavit. Enim vero a Ferdinando brevi post Iudex Curiae iussus,m') eum se praebuit, quem princeps dudum cognitum habuit, cives autem sui, et tum semper existimavere, cum acerrima ei cum aemulis esset dimicatio. Proinde comitiis quidem, quae anno MDXLVII. concelebrata fuerant, iuben- te Ferdinando, cum Comite Nicolao a Salmis, summa cum laude modera[p. 183.]batur. Administratae provinciae mentionem, tametsi offensus ei Istvánffius,n) silere tamen nequivit. Ferdinandus, ait, ordinibus Pannoniae, qui erant e tot cladibus, et calamitatibus11 reliqui, Tyrnaviam12 comitia13 indixit ad mensem Novembrem. Et quoniam ad comitia Germaniae a Caesare Augustam Vindelicorum indicta ad Cal. Sept. ei14 necessario erat veniendum, Nicolaum Comitem Salmensem, et Thomam Nadasdium loco sui Tyrnaviam15 misit, qui absentiam suam excusarent, et comitiispraeessent. Colligas hinc, quantum rex sa- pientissimus Thomae confident. Ac profecto utilis eius, toto isto comitio, et regi, et statibus fuit opera, quando non modo res quasque alias, pro temporum difficultate, prudenter moderabatur, sed et liberam colonorum migrationem, cuius avito iure, bello eo cruciato, quod sub Wladislao II. anno MDXIV. ausi sunt commovere, magno suo malo, exciderant, quasi postliminio,16 precibus Ferdinandi, ita ferentibus, redintegravit, [p. 184.] Posonii Anno mdxlii. Ita eum adpellat, iam tum in responsi17 ad decreta comitiorum Tyrnav. Ferdinandus initio, et diplomata passim. n * Libro XVI. p. 282, 40. 1 Istvánffy 1622. 1. c. Isthvanffio 2 Istvánffy 1622.1. c. Isthvanffius 3 Istvánffy 1622. 1. c. Verbecius 4 Istvánffy 1622.1. c. Battianius 5 corr. expropingui sec. Istvánffy 1622.1. c. 6 Istvánffy 1622.1. c. et 7 corr. ex sedis sec. Istvánffy 1622.1. c. 8 infamiae actione, causa corr. ex in actione causa, sec. Istvánffy 1622. 1. c. 9 Istvánffy 1622. 1. c. ad 10 corr. ex incessare 11 pro cladibus et calamitatibus Istvánffy 1622. p. 282. calamitatibus et cladibus 12 Istvánffy 1622.1. c. Tirnaviam 13 Istvánffy 1622.1. c. comicia 14 add. a nobis sec. Istvánffy 1622. 1. c. 15 Istvánffy 1622. 1. c. Tirnaviam 16 corr. ex post liminio 17 corr. ex responso