Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

324 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS Batthyanii1 properata mors eo gravior, et luctuosior patriae fuit, quod ea virum ingentibus pace, belloque negotiis parem amisit, ac nisi eum fata ante provectae aetatis terminos praepro­pere2 sustulissent, ut res Pannonicas ad bellum cum Tureis3 brevi4 deductas, attingere potuisset, militaris quoque disciplinae scientia, et administrando bello, haud postremae dignitatis, vir­tutisque ducem, habitura fuisset. Atque haec quidem ad instaurandam summi viri memo­riam litteris erant recolenda, [p. 116.] (Franciscus, Balthasari filius: prima eius tyrocinia in Petrinae obsidione:) fvictoriae Christianorum ad Albam partae adest:) (Maximiliano archiduci Papam obsidenti se coniungit:) §.XXVI. Balthasarem, filius Franciscus excepit. Simul pater vivere desiit, eiusdem bel­li et pacis vestigiis, uti erat educatus, solerter coepit insistere. Prima belli rudimenta Eggenbergii ductu, Zrinio cum turmis suis adunatus, in inita Petrinae obsidione posuit. Zagrabiam inquit IstvAnffius^ ubi exercitus cogebatur,5 * ex Hungária6 Zrinius, et ado­lescens Batthyanius7 prima rudimenta militiae8 positurus, cum suis copiis venere. Putasses, invidisse fata iuveni, ne opportunam hanc occasionem in rem suam, cum fructu, pos­set vertere: sed revera arduis magis felicioribusque Franciscum, et copias, quas a pa­tre acceperat, acres, ac bellicosas, servavere. Nam cum ad Albam Regalem, Hardecko, Iaurinensium praefecto, belli summam administrante, exercitus duceretur, Nadasdii, atque Georgii Thurzonis usus contubernio, et praelio, magna9 illic hostium strage, com­misso, interfuit, et ex felici isto eventu auctoramenta cepit, futurae virtutis bellicae. Breviter IsTVANFFius:r) aderant praeter [p. 117.] Nadasdium, et Georgium10 Thurzonemf Batthyánius,12 tum primum ex ephebis egressus, reliqua. Neque temere postea, sive subita­neae in hosticum, quod tunc fiebat, saepissime suscipiebantur impressiones; sive iustum inferrebatur bellum, quibus veteranae Batthyanianae copiae non interfuissent: nam ipse quidem Franciscus, rarius ductu suo militabat; vel, quod amplissimas domi facultates cu­raret, vel quod aliorsum, ex aetatis ingenio vocaretur. Adfuit tamen Maximiliano Archi- Duci, Papam obsidenti, iterum iterumque Zrinio coadunatus. Comes Zrinius,13 Franciscus Batthyanius14 iuvenisxs castris se coniunxeref uti meminit Istvanffius.s) Erat enim ea tempestate unicum fere, de patria bene merendi genus, vel viritim, vel turmis, cohorti­busque, exercitum Christianorum adversus sanguinolentos Tureas adiuvare. Proinde quo quisque in aequissimum bellum pronior, ac pollentior viribus existimabatur, eo id magis ad se pertinere existimabat, uti armis patriam tutaretur. In his census semper Franciscus P IsTVÁNFFIUS, Lib. XXVII. p. 607, II.17 rIbidem p. 612,15. sLibro XXX. p. 708,16. 1 Istvánffy 1622. p. 586. Battianii 2 Istvánffy 1622.1. c. propere 3 pro ad... Tureis Istvánffy 1622. 1. c. cum Tureis ad bellum 4 Istvánffy 1622. 1. c. add. post 5 ubi exercitus cogebatur add. a Belio; verba autem convenit... etiam om. ab eodem, vide Istvánffy 1622. p. 607. 6 Istvánffy 1622. 1. c. Ungaria 7 Istvánffy 1622.1. c. Battianius 8 pro rudimenta militiae Istvánffy 1622.1. c. militiae rudimenta 9 corr. ex magno 10 Istvánffy 1622. p. 612. Georg. 11 Istvánffy 1622.1. c. Turzonem 12 Istvánffy 1622.1. c. Battianius 13 Istvánffy 1622. p. 708. Zrinianus 14 Istvánffy 1622.1. c. Battianius 15 post hoc verbum maior pars (Stephanus... numerum) a Belio om., vide Istvánffy 1622. 1. c. 16 se coniunxere Istvánffy 1622.1. c. sese coniunxerunt 17 corr. ex 12. sec. Istvánffy 1622. p. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents