Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 325 fuit. Non enim vero, seu sibi pepercit, seu copiis, quas insignes, suis stipendiis alebat. Imprimis exercuit nostri herois constantiam, Canisae liberandae irritum illud studium, cui ita se totum dederat, uti [p. 118.] non antea campo Martio decederet, quam id videret a Mercuriano fieri. Mercurianus, inquit Istvanfiusfi postquam secus, quam esset decretum, copias dilapsas, et se cum Nadasdio, Batthyanio,1 Thurzone2 paucisque aliis relictum vidisset, incertus consilii Racolspurgum3 primo, ac postea per valles Lindvae Superioris, et Sd Gothardi oppidum, facto itinere, Sabariam, denique5 relictis militibus, ut per oppida, et6 loca circumia- centia hiemarent,7 Viennam venit. Sed nec Albae Regalis obsidio, et quod huius occasione, enatum isthic proelium,8 gloriosum illud, et praeclara terminatum victoria, incruentum genti Batthyanianae fuit. Ex nostris enim mille circiter desiderati gregarii nominis mi­lites, Christophorus Batthyanius minor, ac Stephanus iunior Keserö, Mathias Osztrositius, et Stephanus Méreius, interiere.“'* Paucis post annis, cum Bocscaius universam Hungáriám Superiorem, atque Cis-Danubianam hanc imprimis duce Némethio foedum in modum popularetur, egregia inprimis Francisci Batthyanii in reprimendo hoste fortitudo fuit ac prudentia. Iam arcem suam Körmendiam male quieti cives interceperant, cum nemo Caesareorum adpareret, qui praedan[p. 119.]di eorum licentiam retunderent: Batthyanius certe, quantum viribus valuit, excursiones maleferiatorum hominum observando, car­pendo, et caedendo nonnunquam comprimeret. Neque id tamen, sine detrimento viri, egregio publico nati, evenit. Hostes enim, cum acrioribus minis ad se allicere9 eum non possent, igne, ac ferro, nullisque non maleficiorum generibus in eius oppida vicosque maleficentissime desaevierunt: dum ultra Rabum amnem pulsi, citeriorem hanc regio­nem prorsus facerent vacuam/'* His Batthyanii bene de principe atque patria meritis, id datum est, cum bello Bocscaiano pace Vindobonensi consopito, cum Tureis idem agitari deberet negotium, ut in re tam salutari, cum reliquis optimatum, legati partes obiret. Luculenter Istvánffius:x* Triumviris,10 inquit, qui antea pacis foedus^ cum Tureis tractan­dum susceperant, Ioanniu Molardo, Adolpho Altano,13 et Nicolao Istvanfifiofi princeps alios adiunxit, quo solennior esset tractatio, Georgium Thurzonemfi Franciscum Batthyaniumfi Sifridum Colonicsiumfi Christophorum Erdödiumfi Thomaefilium. Atque ita sane decu­it; nam [p. 120.] tota ea tempestate Citerioris Hungáriáé Generalis Capitaneus habebatur, et dignationem eam non largitione, aut conquisitis amicorum optionibus, sed virtute '* Libro XXXII. p. 770, 47. “° Inibi p. 779,19 51. v* Lege Istvanffium Lib. xxxiv. p. 829. sequ! x'* Ibidem p. 844,33. Adde instrumentum pacis, in Decretorum Regni Tomo in. p. 122. et in pacificatione Viennensi p. 119.“ (in obsidione Canisae irrita constantia sua excellit:) (Francisci in reprimendo Némethio, duce Botskaii fortitudo ac prudentia:) (In tractatibus cum Tureis legati partes obiit:) (dignitates eius bellicae civilesque.) 1 Istvánffy 1622. p. 770. Battianio 2 Istvánffy 1622.1. c. Turzone 3 Istvánffy 1622.1. c. Racospurgum 4 Istvánffy 1622.1. c. Sancti 5 Istvánffy 1622.1. c. deinde 6 Istvánffy 1622.1. c. ac 7 Istvánffy 1622. 1. c. hibernarent 8 corr. zr.praelium 9 corr. ex alicere 10 verbum autem om. a Belio, vide Istvánffy 1622. p. 844. 11 pro pacis foedus Istvánffy 1622.1. c. illud 12 Istvánffy 1622.1. c. Iohanni 13 Istvánffy 1622. 1. c. Althano '4 Istvánffy 1622.1. c. Isthvanfjio 15 Istvánffy 1622.1. c. Turzonem 16 Istvánffy 1622. 1. c. Battianium 17 Istvánffy 1622.1. c. Colonicium 18 Istvánffy 1622.1. c. Erdodium 19 corr. ex 799. sec. Istvánffy 1622. I Vide Istvánffy 1622.pp. 829-8J0. II Vide CJH 1696. III. //9,122.

Next

/
Thumbnails
Contents