Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 317 consilia caruerunt quidem prospero eventu, quin clade simul Christiani exercitus cumu­lata sunt; sed id tamen, non sana consulentium, verum Rogendorffi belli ducis bellum praepostere administrantis, culpa fuit procuratum; Budam nimirum, haud ea adcuratio- ne, qua decuerat, tentasse magis, quam iusta obsidione circumpallasse, et ritu militari ursisse credebatur. In ea obsidione propulsanda eximia inter reliquos, Urbani Batthyanii, qui tunc partibus viduae adhaerebat, quod diximus superius, virtus emicuit. Postea ra­rior Francisci, in rerum Hungaricarum scriptoribus, mentio occurrit, quod indicio sane est, vela eum sensim contraxisse, secumque, et ob ingravescentem aetatem, habitare constituisse. Quoties tamen, seu res trepidae ingruebant, seu civiles actus erant, pro­curandi, haud quidem reipublicae, aut operam negavit, aut consilia. Marcum praefe­cto Stansitium, fortem, et expertum bello virum, Kerecsenio metu ingruentis obsidio­nis, praefectura Szigethana se abdi[p. 100.]cante, Ferdinando, et militari huius sena­tui auspicato commendavit: quippe qui, tolerata dirissima obsidione, et arcem divino quodam munere servavit, et circumsitam regionem, tutatus est. Intererat subinde in comitiis,b> iuvit expeditiones in hostem, consiliis non minus, quam copiis auxiliaribus,c') Maximiliani vero inauguratione vices Palatini,d,) in deferendo, coram novello Rege, Diademate, cum gravitate, obiit. Rex in templum venit1 inquit Historicus, et Franciscus Batthyanius2 gravi adspectu,3 et veneranda canitie4 senex loco Palatini, cui hoc officium5 de­betur, Coronam praetulit. Proinde tametsi apud Ferdinandum regem collegerit offensae quidpiam, intempestiva, quam diximus, muneris abdicatione ea; tamen uti vir erat egre­gio publico natus, hoc, quid quid fuit labis, facile eluit, quin imo meruit etiam, uti lati­fundiis, et nullis non augustalis erga se voluntatis testificationibus, subinde locupletare­tur. Moritur fato suo, cum rebus humanis, annis ferme octoginta supervixisset. Retulit in annalibus suis mortem clarissimi viri Istvánffius:c * Franciscum6 Batthyanium7 octogenario [p. 101.] proximum, ac quatuor regum familiaritate insignem, dumque aetas, et viresferebant,8 manu, consilioque promptum matura mors vitae exemit, qui, quod liberis orbus esset, arces, fortunasque amplissimas, quas liberalitateprincipum erat consecutus,9 Balthasari, exwpatruo Christophoro, nepoti, reliquit. Hic fuit Franciscus, quem optimo suo merito auctorem, statoremque gentis Batthyanianae existimaveris. Nobis certe lautissimos eius actus, qui in historiarum monumentis, ad posteritatem propagati, expromsisse volupe fuit. Habuit in matrimonio Catharinam Svekovicz. b * Legesis, quemadmodum processionem sacram obeunte Ferdinando, recentes rosas, Pisonii sparserit, apud Istvánffium Lib. XX. p. 381,11 21. c ' Id eum fecisse lego apud eundem Lib. xxm. fine.' d * Lib. XXI. p. 424, 46. *■* Libro xxm. p. 495,17. 1 Istvánffy 1622. p. 424. accessit 2 Istvánffy 1622.1. c. Battianius 3 Istvánffy 1622.1. c. aspectu 4 corr. ex camitie sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 Istvánffy 1622.1. c. ex officio 6 add. a Belio, vide Istvánffy 1622. p. 495. 7 Istvánffy 1622.1. c. Battianium 8 corr. ex fervebant sec. Istvánffy 1622. 1. c. 9 Istvánffy 1622.1. c. consequutus 10 Istvánffy 1622.1. c. e 11 corr. ex j8. sec. Istvánffy 1622. p. 381. (Marcum Stansitium Ferdinando praefectum Szigetbiensem creandum commendat:) (Maximiliani inauguratione vices Palatini obiti) (mors Francisci.,) Vide Istvánffy 1622. p. 495.

Next

/
Thumbnails
Contents