Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
318 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Christopho- rus, Francisci ex asse haeres!) (Balthasar:) (prima eius in bello Szigethi- ano tyrocinia.) (Maxi miliarium ad comitia adventantem salutat:) §.XXII. Iam quod ad Christophorum attinet, cuius nunc indicium fecit Istvánffyus, pauca sunt, quae de eo in litteras retulere, rerum auctores. Magistrum fuisse*** pocillatorum constat apud omnes; quo quidem ministerio loco patris Balthazarem, in augustali eo epulo, quod inaugurato Maximiliano edebatur, functum fuisse, ex Istvánffyo discas:8'* A poculis ait ille ministrabat Balthasar Batthyanius,1 Christophoripatris, qui importuno morbo impe[p. 10Inditus aberat, vices, et munia sustinens. Ac Balthasar quidem, post prima belli, quae moderante adhuc patruele posuerat, magnam de se spem fecit fore, ut non opimarum modo ditionum, quas ei destinabat Franciscus, sed virtutum simul et bello, et pace, ex asse haeres sit futurus. Usus ergo est, adolescentis hac indole Franciscus, atque id egit unice, ut, quod ex gentis Batthyanianae ingenio acceperat virtutis studium, penitus in eo confirmaretur. Dabat se ad eam rem, cum aliis saepe occasio, tum inprimis, cum Maximilianus Caesar, ad Ovárinum cum Germanicis, et Hungaricis copiis metatus, obsidionis Szigethanae exitum specularetur. Erant tunc quaedam inter belli duces, de promovendis castris divortia. Franciscus ergo, bello iam inutilis, quid de summa rei sentiret, ad Caesarem perscribit, easque literas per Balthasarem perferri iubet; quod consilium promovendi adversus hostem exercitus, Franciscus Batthyanius,2 annis, et senio gravatus, ideoque absens per litteras7’ probare videbatur, quas Balthasari* 4 ex fratre nepoti, ad Caesarem perferendas dederat, eumque in castra cum CLX. equitum turma miserat.' Nempe, cum navandae Caesari, patriaeque operae semper cupidissimus fuerit Franciscus, id, cum per se nequiret, per nepotem praestare connitebatur, eo studiosius, quo magis intelligebat, breve sibi ad bene de [p. 103.] rege, et patria merendum, tempus superesse, quam eius destinationem, utilem non minus, quam honestam ita obibat, turmas patruelis ductando, Balthasar, ut se, non Francisco modo, sed regi etiam, et belli ducibus patriis, maiorem in modum adpro- baret. Quibus rebus factum est, ut eam sibi, universim apud omnes pararits existimationem, quae a viro iuvene, sed bello, et pacis artibus non vulgariter innutrito expectari potest maxima. Maximilianus enim Caesar, cum inaugurandi filio Rudolpho comitia Anno MDLXXII. Posonium indixisset, Balthasar; in iis primoribus habitus est, quorum singularis, in procuranda ea pompa, solertia fuit, atque adcuratio. Nam cum nobilitas, et equitatus, ad eam rem devectus, armis, equisque fulgentibus, novo regi obviam processisset, Nicolaus Bdthori, cui imperium copiarum, et nobilitatis demandatum erat, et Balthasar Batthyanius, eum, nomine publico, salutavisse leguntur. Altera haec, quae Pisonii concelebrabatur, post primam illam Maximiliani inauguratio fuit, tanto maiore instructa adparatu, quo magis ad se id pertinere optimates Hungari existimabant, ut pompam referrent, illi maxime supparem, qua eadem ista celebritas, Albae Regali obire solebat olim. f* Superabat in eo munere, ad quinque fere lustra Anno demum mdlxviii. fato functus. s'* Libro XXI. p. 425, 45. 1 Istvánffy 1622. p. 425. Battianius 2 Istvánffy 1622. p. 477. Battianius 3 Istvánffy 1622.1. c. litteras 4 core, ex Balthasarus sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 corr. zxparerit ' Vide Istvánffy 1622. p. 477.