Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

316 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (quod tamen Batthyanius i/Pekrius in fide Caesaris retentant:) (abdicat a praefectura Batthyanius^ (Batthyanius non desinit in publicum consulere:) Solymanno deinde ab obsidione Viennensi [p. 97.] mascule reiecto, Ioanne vero, in pos­sessione regni a tyranno quomodocunque confirmato, ut retinendae dominationis prae­sidia, sibi, communibus omnium suffragiis, pararet, comitia absente dudum Solymanno ad annum MDXXX. indicenda, suscipit. At vero, pauciores, quam sperarat, convene­re: quandoquidem totus fere Illyrici tractus, quam Batthyanius et Pekrius, qua promissis, et largitionibus; qua minis et ferro in partes Ferdinandi transduxerant,1 adhuc in fide paucis exceptis, perseverabat; sed nec Hungária Cis-Danubiana, ex toto, regem tyran­no obnoxium accipiebat. Quid? quod curarit sollicite Franciscus, ne qua in provincia, quamdiu2 eam administrabat, fieret secessio. Tandem sive publicarum vicissitudinum, sive privatae aemulationis, quarum nec modus, nec finis erat, pertaesus Batthyanius, Anno MDXXXVII. collega insuper Ioanne Carlovitio, e vivis sublato, Illyrici se praefe­ctura abdicat, cui, auctore Rattkayo octo olympiadibus cum laude moderatus est. quae quidem annorum supputatio, non congruit cum illa aetate. Atque ea quidem conversio non potuit non, sicuti Ferdinando ingrata, ita rebus Pannoniae universis, noxia acci­disse: quod amarissime questum Rattkayum5'-* re[p. 98.]perio. Enim vero, hinc fluxis­se putat, Cociani errore, an proditione accersitam Christiani exercitus cladem Clissiae, ac plurimorum his regionibus locorum, a Tureis vi partim, partim deditione occupato­rum, calamitatem.3 quod non est nostrum recognoscere. Sane nec expectatum, sed nec utile reipublicae facinus, cum memoravisset, nequaquam inquit aut -prudentis, aut com­munem amantis salutem, naucleri munus esse dignoscitur,4 summis classem iactatam fluctibus naufragioque vicinam clavum deserere;5 atque privatis spectatis commodis extremis eam invol­vendam periculis, se in tutum subtracto derelinquere. Id monuisse iuvat, Ludovico Pekrio, qui Banali munere in ductando exercitu fungi fuerat iussus, post infelicem pugnam, in Graecenses carceres detruso, Petrum Keglevicsium, Thomam item Nadasdiumz-) praesides Illyrici fuisse creatos. §.XXI. Tametsi vero intempestiva haec Batthyanii a munere cessatio videri potuit; tamen non ita intra suos se parietes recondidit Franciscus, quin data ad eam rem occasione, et in publicum consuleret, et privatim6 clientelarum, quas habebat, commodum solerter pro­moveret. Certe [p. 99.] Ioanne repentina morte rebus humanis exemto, Ferdinando cum reliquo, quem e magnatibus delectum habebat, senatu, uti Hungáriám armis pergeret vindicare, auctor extitit. quam in rem excutiendus omnino Istvanffius est.a,) Quae m Lib. in. fine. 1 Adde Istvánffyum Lib. xm. p. 210,19. z,) Rattkay ibidem Lib. iv. p. 132.“ et Istvanffius Lib. xm. p. 218, 7.111 a ’ Libro XIV. initio.lv 1 corr. ex traduxerat 2 corr. ex quam diu 3 corr. ex calamitas 4 Ráttkay 1652. p. 130. dignoscatur s corr. ex deferre sec. Ráttkay 1652.1. c. 6 malim privatum I Vide Ráttkay 1652. pp. 129-ijo. II Vide Ráttkay 1652. pp. III Vide Istvánffy 1622. p. 2i8[!]. (pro 219.) lv Vide Istvánffy 1622. p. 227.

Next

/
Thumbnails
Contents