Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 307 Polonis proceribus stomachum fuisse ferunt: quem cum tolerare non posset, nescio quomodo fe­stinantem hac et illae adolescentem, inter turbavit. At ille succensus ira, Polono alapam irreve­renter incussit, et oborto aliquantisper tumultu, cum, quid illud esset, a Principe quaereretur, cognita causa, laudatum utrinque Laurentium ferunt. Ista nimirum indole fuit regulus, quae eum postea sub Wladislao, Corvini successore in pessimam fortunam praecipitavit, insigni ad adolescendam Hungaricam cumprimis documento, male indo[p. 79 finitae na­turae obsecundari, ubi veri, rectique ejfcaciorem1 esse decuit instinctum; sed donec in vivis superabat Matthias,2 et rege usus est demente, et fortunatis successibus aliis. Expeditioni certz Austriacae, semel iterumque interfuit, haud <quidem in>glorius.3 Meminit Bonfi- nius4 utramque expeditionem, cum bellicae virtutis laude,5 qua erat Ujlakius, luculento satis encomio: Laurentiuss3 inquit Dux impiger, et a paterna virtute nequaquam degenerans, cum honestissimo inferioris orae comitatu, aderat,6 a rege, filii loco semper habitus, ne passum quidem ab eo recedebat. Iuvenis praeterea Viennae quoque obsidionem, cum ingenti exercitu,'3 atque captam Calendis lunii Anni MCCCCLXXXV. urbem palmata veste triumphando similis indutus, cum Rege subiit."3 Ac decurrisset omnino Laurentius, in bellicae huius virtutis studio, si fata diuturniorem Matthiae7 vitam indulsissent. Sed eo morte, oppido immatura, e vivis exempto, Laurentii simul res fatis partim, partim iniquis ducis facinoribus urgeri coeperunt. Certe enim, dum Ioanni Corvino, gratiae, ac favoris paterni8 memor, adversus Wladislaum Polonum, incautius, quam destinationes il­lae9 poscebant, velificari studet, novercantem sibi fortunam magno, et suo, et reguli damno experitur. Fuse rem Bonfinius memorat.v3 In quam10 postea, [p. 80.] rerum po­tito Wladislao, ex novarum rerum studio, induerit calamitatem, ad Ne'met-Ujvarum, quod una in periculum praecipitaverat, tempestive dicemus.' §.xv. In proclivi esset, plurium e veteribus familiis illustria, Ellersbachiorum, quibus Erdödii successere,11 Paumkirchnerorum12 item et quae sunt reliqua, hic loci recolere nomina; sed enim non est opus, ut provinciam nostram obsoletis partim, partim fumosis ima­ginibus illustremus: cum superent, hodieque, earum familiarum lumina, quae vel re­censuisse, ad insignem Comitatus claritudinem, sufficere posse existimemus. In his Batthyánii Comites,x3 praecipuum Hungáriáé decus, inde a Ludovici II. temporibus s3 Deca. ív. Lib. v. p. 593. 4. *3 Libro vi. p. 624, 24. u3 Ibidem p. 625, 26. v3 Decade iv. Lib. ix. p. 664. sequ. x3 De natali eorum solo Istvanffius Libro xxvi.13 p. 587,14 24. 1 corr. ex efficatiorem 2 corr. ex Mathias 3 quidem in a nobis inserta, ubi et copista spatium reliquit, aliquid illic desiderari significans 4 corr. ex Bomfinius 5 laude supervacuum esse videtur 6 Bonfini 1581. p. 593. (nec...) aberat 7 corr. ex Mathiae 8 corr. ex pateri 9 corr. ex ille 10 corr. ex qua 11 corr. ex successore 12 corr. ex Paumkrichneiorum 13 corr. ex XXVII. sec. Istvánffy 1622. 14 corr. ex 507. sec. ISTVÁNFFY 1622. (Familiae ceterae:) (Batthyánii:) Vide in nostra editione pp. j88-j8q.

Next

/
Thumbnails
Contents