Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

292 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS quas apud Andreám sibi collegerunt, apud Belam novis belli facinoribus locupletarent: ut patiar mihi persuaderi, et tum castellanatum in arce Német-Újvár eos administra­visse, cum universam Hungáriám, ad pulvisculum everruissent Tartari. Quibus rebus factum esse reor, ut eo proniorem in se regis animum redderent, sequutis temporibus, quo difficilius ex tam funesta clade, reparabatur Hungária. Neque licet statuere aliter, quam quod reducis regis copias, in bellum Friderico hac proficiscente suo milite auxerint Güssinges: sed nulla commodior demerendi regis occasio se dabat Güssingensibus, quam dum pro Styria bellandum ei cum Ottocaro fuit. Non est instituto nostro consenta­neum, intricatissimi belli seriem retexere: illud certum est, iuvisse Güssinges Belam co­piis longe maioribus, quam id a privatis quantumvis opulentis comitibus, praestari posse videbatur. Lazius triginta millibus ea subsidia censa fuisse scribit/ quod uti non adfir- marim, ita nec ausim vocare in dubium, quando iis tunc, et opibus valuerunt, et clientelis Güssingesj ut ludus eis fuerit, in gente bellicosissima numerosum adeo exercitum coadu­nare: quippe quod Styriacam eam lanienam, qua Stephanus primogenitus Belae du­catu illo proturbatus fuerat, aperto Marte vindicatum ibant Reges Hungari. Eo bello in­felici exitu terminato, et cum ad pacis studium animum adverteret Bela, in eam curam incubuit, ut onere, quo obstrictam habebat conscientiam, cum [p. 51.] cura levaret. Huc pertinuit Német-Ujvari, quod nondum, prouti aequum erat, a coenobio S. Martini rede­merat, iusta compensatio. Quam ut anno MCCLXIII. cumulate praestitit, plane suam fecit arcem, et ut mea fert sententia, comitibus, quos hucusque anticipato Güssingenses adpellavimus, vel honoris titulo, quod ea tempestate solemne fuit, vel iure perenni con­tulit. Atque haec quidem ad eum modum gesta putabimus,2 donec certiora nobis adfir- maverint priscae fidei diplomata. §.IX. (Stephanus rex contra Ottocarum bellum movit: quo eventu?) (virtus bellica Ibani Güssin- gensis:/ Bela demum vita functo, et suae in Styria, et patris ad Moravam amnem cladis adhuc memor Stephanus imminebat occasioni, uti si ea se daret opportuna, vicem referat Ottocaro. Quaesito, belli, sive obtentu, sive iustis omnino causis, bis, in nervum cona­tus erumpere. Res varia fortuna gestae,y-) ac posteriori quidem in Austriam impressio­ne eventu lugubri sane et utrique, citerioris, ulteriorisque Hungáriáé funesto. Utroque eo bello insignis Comitum Nemet-Ujvari virtus extitit. Nam cum Pisonium et circumie- ctae huic urbes non tantum; sed Styriae simul confinia, eluso antea Stephano, ferro ignique pene delevisset Bohemus, Ibanus Güssingensis insolentis adeo victoriae cur­sum sufllaminavit. Valbachiumj Ibani Comitis industria servavit, scissis riparum aggeri­bus, quibus castra non unoflumine inundarat. Dam[p. 52l\nis, ac molestiae aquarum impares Germani,4 obsidionem5 solvere. Iniuriasfluminum, ignibus, et villarum incendiis, vindicavit P Lege Historiam Ducum Styriae in Ottocaro ii. p. 98. sequen.“ 1 II 1 corr. ex Giissinses 2 corr. ex putabamus 3 corr. ex Valbachum sec. Schez 1728. p. 99. 4 pro impares Germani Schez 1728.1. c. Germani impares 5 hic verbum obsidionem erronee duplicatum a nobis dei. I Vide supra in p. 281. II Vide Schez 1728. pp. 98-100.

Next

/
Thumbnails
Contents