Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 277 Croatae, singulis suos anteferunt. Magni fit, nationibus singulis, sexus sequioris pudicitia: nullis ergo spectaculorum illecebris, aut oblectationibus aliis, virgines facile corrumpuntur. Habetur et sua laus litteris, quibus sexus uterque solet erudiri, ut et legere libros possint, et, quantum ad rusticum vitae genus sufficit, scribere, id quod nosse est. Cetera, cultus negligentior, necessitati inservit magis, quam luxui. Agrestem herum, servumve, modica, aut nulla educationis indulgentia internoscas. Agris, vineisque colendis vitam plurimi occupant, pauci opificia addiscunt; mercaturae rarissimi dant operam. Hospitalitati, non alia gens magis indulget. Quemcunque1 mortalium arcere tecto, nefas habetur.' Acceptum hospitio peregrinum, pro suarum fortunarum modulo, adpara- tis ferculis reficiunt. Imprimis humani sunt, cum vindemiatione distinentur. Tunc enim viatores, et qui forte fortuna prope fundos suos transeunt, multis, et conceptis verbis, ad cellas vinarias invitant; reluctantes etiam trahunt, immo abripiunt, quos demum non ante dimittunt, quam vino, intus maduerint, extusque. Certe, quibus cita sunt itinera, multum hac istiusmodi humanitate retardantur. Haec de rustico genere diximus. Contra, equestris ordo, ad omne decus, et gentis Hungarae, ornamentum, factus est. Et floret sane regio nobilitate multo, quam reris, copiosiore, elegantioreque. Cui rei, bella, priscis illis temporibus, isto collimitio gesta, laureatam dedere originem. Nam antequam Tureae caput extulerunt, perpetua, cum ducibus Austriacis, Babenbergensi[p. 26.] bus illis, in hac regione, bella intercessere: donec Habspurgici principes, rerum, et uni- versim in imperio, et in adfini Austria, potirentur. Postea cum Tureae invaluerunt, necessitas incubuit regioni universae, ut arma corriperet, tractaretque, et cum a finibus suis hostem averruncaret,2 tum Styriae simul et Austriae, esset pro clypeo. Qua rei gerendae opportunitate usi expeditissimi quique, id fortiter factis apud priscos Hungáriáé reges, belli illa fulmina meruere, ut non equestri tantum dignitate donarentur; sed locupletarentur etiam latifundiis. Reges aemulabantur, primores ii nimirum, qui suas cohortes, turmasque, ex lege patria in bellum ducebant. Nam et hi, partim nobilibus fortunarum tenuiorum, partim agrestibus, qui praeclaram in bello navarunt operam, fundos in suis ditionibus adseribebant: quod quidem optimo usi consilio faciebant, ut, et nobiles in armis continerent, et viam sternerent plebeis, ad dignitatem equestrem, virtute olim adipiscendam. Emicuere, ea providentia, olim quidem Comites Küszszingenses, Frangepani postea, Zrinii, Kanisaii, Batthyánii, Nádasdii, et post initia seculi decimi septimi Eszterhdzii. Proinde non facile, nobilem familiam repereris, quae decora sua, fundosque, seu prece, seu pretio comparaverit. Regia omnes via, hoc est, virtute bellica, ad praerogativam nobilitarem, grassati sunt, quod nisi cum dispendio famae, silentio praeterire, nequivimus. §.iv. Comitatus administratio, vetere Hungarorum instituto, et hic penes optimates est. Et Supremi quidem Comitis, quem infra cum laude commemorabimus, axioma, in 1 corr. ex Quem quum 2 corr. ex averuncaret ' Cf. Tac. Germ. cap. 21. „Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget. Quemcumque mortalium arcere tecto nefas habetur". Magistratus Provinciae.