Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

278 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS haereditarium gentis Comitum [p. 27.] Batthyány, Caroli III. Regis nuper Hungáriáé, atque Caesaris Augusti, singulari quadam indulgentia, abiit; cum ante, licet diutius ple­rumque uni familiae adhaeserit; vagum tamen fuerit, neque perenne cuiquam. Vicaria huic potestate sui centuriabantur,1 nostra adhuc aetate, Vice-Comites, qui isthic, ob sin­gularem Comitatus amplitudinem, more peculiari duo, singulis fere trienniis, eligeban­tur, is tamen ritus, publica Comitiorum sanctione, obliteratus iam est: ut tota ea magi­stratus procuratio, uni admodum Vice-Comiti, lege alibi recepta delegitur. Postea Notarii sunt, ordinarius partim, partim, qui vicarias huius partes obit, cum necesse est. Est et accepti, datique commentariensis, Perceptorem nostri vocant, tabulae iudiciariae as­sessores, nobilium iudices, quatuor, qui totidem processibus, cum binis singuli vicariis, ius dicunt. Processuales hinc adpellati. Atque magistratus hi omnes, publico in Comitio, quod Supremus Comes indicit, communibus, totius universitatis, magnatum, et nobilium suffragiis, eliguntur. Adduntur et quaestores, quos Commissarios dicunt, quibus fgran- di2 militis, si quem in Comitatu hibernare, aestivareve contingat, provincia demanda­ta est. Coguntur autem Comitatus Comitia, Sabariam praecipue, quam in rem praeto­rium illic multitudinis capax educi curavere provinciales, quod antequam ex legea,) fieret, Köszögini conventus eos celebrare, in more positum fuerat. Sed haec fere, et si quid porro in procuratione reipublicae apud nostros residui est, communi Hungáriáé more admini­strantur. [p. 28.] §.V. Praecipuae Comitatus huius familiae: Ad illustres Comitatus Castri Ferrei familias quod attinet, laudatissimus earundem3 iam tum, post Christianam in Hungária rempublicam institutam, proventus semper extitit. Rei occasionem, in nobilitatis, quae hic floret hodieque, originibus exponendis, nunc diximus. Nimirum, infestos mutuo limites, Hungari, atque Germani, plerumque habe­bant. quam in rem et viris opus erat, et munitionibus, castrisque limitaneis, quorum ope, nunc depelli finibus posset bellum, nunc propagari in hosticum. Itaque advertebant re­ges animum ad hos, quorum virtus bellica, rei militaris scientia, atque fides inconcussa, in hac eventuum varietate praecipue emicuit, dabantque operam, ut augustali sua libe- ralitate, hi arces limitaneas, fundosque illi militares, alii Comitatuum honores indipisce­rentur: ut istis confirmati auctoramentis, seu patria esset defensanda, seu hostes intra fines suos coercendi, cum manu, tum consilio prodessent in commune. Non fert insti­tutum, ut per singulorum regum aetates heroas istiusmodi designemus. Hoc adfirmato ausim scribere, vix regem fuisse, qui inde a S. Stephani temporibus, totum hunc li­mitem Hungáriáé non eadem hac providentia censuisset praemuniendum. Factum ergo his rebus est, ut comitatus Austriae, Styriaeque obiacentes, atque in his Castri-Ferrei in primis, militares omnium maxime evaderent, et frequentibus passim arcibus praemuni­rentur, et viri iis imponerentur acres, ut ad ultima quaeque pro rege et patria subeunda Decreto Anni mdccxxiii. Artic. lxxiii. ubi Legem de aedificandis Comitatuum praetoriis eiusmodi perlatam lege. 1 corr. ex centuriebantur 2 fortasse curandi sive alendi (aut granandi, ex granare, quasi aliquem grano alere, quae autem significatio plane inusitata) 3 corr. ex eadem

Next

/
Thumbnails
Contents