Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS 276 credo, [p. 23.] multa, quae aut ignota sunt gentis suae hominibus, aut ex factibus1 lo­quendi formulis, lucem possent foenerari. Faceta vero in aliis convictibus disceptatio non raro moveri solet: quaenam Hijentziorum in Pannoniae ora colentium, sit metro­polis? Güntzinum? vel Sempronium? quum2 et huc penetravit idem orationis Germanicae habitus. Et Sempronienses quidem, multa contentione, eam dignationem, a se amoliun­tur, inque Güntzienses, liberaliter transferunt. Isti, contra, ita sunt comes atque submissi, ut totum hoc axioma, quantum quantum est, Semproniensibus, tanquam et fama potio- ribus, et omnis generis copia, haud gravate largiantur. Sed erit, opinor, lis3 ea tam diu pendens, dum amicae inter se urbes hae fuerint, quam ideo neque contestamur, neque componimus. Porro Germani huiates, simplices sunt homines, et aperti; sed in quibus tamen non paucos reperias, qui ruditatis obtentu, rusticam valeant versutiem. Linguas provinciae alias neque callent, neque addiscere gestiunt, nisi quibus qualiacunque sunt cum Hungaris, Croatisve, commercia. Croatae sunt re vera Slavi, ex illis maxime deri­vandi, qui Regnum Sclavoniae, ex se adpellatum, condiderunt, in istum Hungáriáé an­gulum, tunc delati, cum Turea, universa Sclavonia, potiretur. Omnino autem Slavico ore loquuntur, ideoque ab Hungaris vicinioribus, Török, iniquiore vocabulo nuncupantur. Ceteroquin cum Croatis, Dalmatis, et Carnis, facilius, quam cum Bohemis possunt com­parari. Viliorem hi partem provinciae occupant, silvis, et montibus asperam, nec perinde fertilem, tametsi coloniis ipsorum aptam. Laboriosum enim genus est, et ad subigendos agros etiam refractarios durosque [p. 24.] natum. Sunt, qui Valachos provinciae adtri- buant, sed pauciores eos, et qui arci Szalonokiensi, quae Comitum est Batthyanianorum, adtribuantur: de quibus nihil sane habeo dicere. §. III. Mores, occupatio, victus, et amictus incolarum. Utut vero lingua, et natione incolae nostri, differant, tamen moribus, et vivendi modo, magna invicem sunt similitudine. Habitus certe corporum, haud in multis diversus, sta­tura iis mediocris, et compacta; membra fortia, et agris colendis idonea; hilares, et ba­dii oculi, comae plerumque castanei coloris. At enim laboris, atque operum, non eadem omnibus patientia. Germani certe, Hungaris agricolae sunt diligentiores; Croatae utros­que aemulantur. Arma non facile arripiunt, nisi coacti, et ad defendendam pacem pu­blicam: quod testatum satis, superque fecere,4 bello, quod ardet hucdum. Inde est, ut re­rum novarum studio haud ducantur, nisi torrente quodam, sicuti nostra aetate evenit, rapiantur. Vicos ponunt diverso structurae modo. Commodius extruunt suos Germani; Hungari et Croatae tumultuario aedificandi more contendunt. Vestis omnibus Hungarica est, eademque caerulea, quae et feminis5 placet. Quas ut quodammodo6 reddant cul­tiores, chlamydibus investiunt, plerumque caeruleis. Plebs tamen Germanica, vili pan­no, quem ipsa texit, pro lanae habitu, albo amicitur. Calceamenta foeminis non minus, quam viris, cothurnata sunt, paucis exceptis, qui Germanos imitantur. Mutuis invicem connubiis miscentur, [p. 25.] Germani, cum Hungaris, atque Croatis, illis maxime in locis, ubi sui similem gentem haud retinent: nam ubi Germani sunt, aut Hungari, vel 1 fortasse veteribus aut huic simile 2 corr. ex quam 3 corr. ex his 4 corr. ex facere 5 corr. ex foeminis 6 corr. ex quoddammodo

Next

/
Thumbnails
Contents