Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 275 et ceteris' Gallis, hoc est Teutonibus, reliquiis Boiorum ex Italia pulsorum: <?/Brennis,2 qui ex Graecia ducibus Euridano, et Thessalono3 eo commigrarunt. Post Gothos4 ab Hunnis ex Dacia pulsos, et mortem Attiláé, Gothi5 et Rugi, hanc tenuere regionem; quocirca Gothia,6 et Rugilandia; moxque Longobardia; hinc Hunnia atque Avaria; postremo denique, Venedia et Boiaria, sicut1 * antelulium Caesarem erat?fuit. Nunc, aetate scilicet Aventini,9 est sexcen­tos fere et viginti10 annos Hungária: parum abest, quin et nostro aevo Turcia tandem fiat. Haec illae, quae, licet ad incudem revocata, paterentur emendationem; sed, quia gene­rati m rite se habent, supervacuum duco recognoscere. §- II­Nunc, nationes, quae Comitatum hunc incolunt, ad tria possunt genera revocari. Hungari potiores sunt, eorum scilicet propago, qui post Hunnos, et Avares, provinciam recoluerunt. Tenent hi eam Comitatus partem, quae in orientem versa, silvosa planitie, collibus item viniferis, agris frumentariis, amoena varietate, longe, lateque diffunditur, atque crebris amnibus interluitur. De moribus, et quae sunt in gente Hungarica digna observatu, supervacaneum habeo dicere: quod profusa in ea re diligentia elaboraverimus saepius. Hoc praetereundum non est, linguam huiatium Hunga[p. 22.]rorum trahe­re contagii quidpiam, tum a Germanis, qui hic, et alibi, mixtim cum Hungaris colunt: tum a Slaviš post Mohacsianam cladem huc perfugientibus. Cetera aviti decoris, insti­tutorumque, tam sunt tenaces, quam qui maxime. Quin immo viros11 nobiles, et qui dudum optimatum sunt ordini adscripti, sive magnificentiam spectes, sive quamcun­que elegantiam aliam, vix ulli per Hungáriám utramque Comitatui, aequiparari pos­se existimabis. Germani, Austriae Styriaeque conterminas sedes tenent, montana terrae positione, sed eadem haud aeque fertili. Hos Boiorum traduce propagatos esse censeo. Inde enim, ab eo tempore, quo prisci hic Boii consederant, perpetuo superabant, gen­tis eius, ac linguae homines. Praecipue temporibus Caroli Magni redintegratae sunt Boiorum coloniae: cum iam antea pars quaedam, cum Avaribus, in gentem eandem coa­luerint, nomen inde Boiavorum12 sive Bavarorum indepti. Hi ab Hungaris, per dicterium Bomhientz vocitantur, a praepostera vocabuli letzt, id est nunc, modo, iam, pronunciatio- ne, quam ipsi, cum inficeta quadam aspiratione, et distorto sono efferunt. Etenim cum dicendum esset Ieczt, ore rotundo, elemento e, cum i, simul contracto, non tantum li- teras illas depravant; sed etiam addito spiritu h, distentaque voce illa, barbarum in mo­dum Hijezt eloquuntur, quod, quia a Germanis elegantioribus ferri nequit, Hijentzer eos, per contumeliam, nominant. Quid quod idioma Germanicum universim, atque eum in modum foedant,13 ut ab his, qui linguae adsueti sunt, tersiori illi, et Saxonicae suppa­ri, vel aegre intelligantur, vel habeantur ridiculi: ita insolenter laedunt aures delicatio­res. Quid quid inficeti sermonis sit, equidem ita existimarim, dialectum esse, prisci oris Germanici-, quam, si sub examen vocarent, antiquitatis Teutonicae gnari, deprehenderent, Nationes Comitatum incolentes Hungari, Germani, Croatae. 1 Aventinus 1710. 1. c. caeteris 2 Aventinus 1710. 1. c. Brenni 3 corr. ex Thesalono sec. Aventinus 1710.1. c. 4 Aventinus 1710. 1. c. Gptos 5 Aventinus 1710.1. c. Goti 6 Aventinus 1710.1. c. Gotthia 1 Aventinus 1710. 1. c. skuti 8 add. a nobis sec. Aventinus 1710.1. c. 9 aetate... Aventini add. a Belio 10 pro fere et viginti Aventinus 1710.1. c. et viginti ferme 11 corr. ex viri 12 corr. ex Boiavrum 13 corr. ex foedent

Next

/
Thumbnails
Contents