Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

226 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Ditio arcis Leuka: Ditio Kapuváriensis: §.vi. Ditio Arcis Leuka 1. ) Bleygraben, ex nomine discas, plumbi olim proventu, florere oportuisse: quippe quod, Germanis fodinam plumbi significet. Nunc, praeter culturam agri nihil residui habet. Incolitur a Germanis. 2. ) Felső Lászloy, et 3. ) Alsó Lászloy, Germanis Ober und Unter Laschdorff, vici sunt modico intervallo ab arce, quae est ditionis caput, distantes. Uterque rivulo, qui ex Austria, in Csávám incur­rit, adpositus est. 4. ) Micske, seu Strébersdorff, exiguus viculus. 5. ) Ke'thel, sive Mannersdorff, copiosus locus, agro tritici fertili et cannabis, tametsi viti non faveat. Lingua incolis Croatica, indoles, praeter gentis morem, eximia. Giinsio, di­midio milliari, seiungitur. [p. 152.] 6. ) Bonnya, Germanis Piringsdorff, haud procul a Castello Dörffel, Austriam versus, rivo adsedit. 7. ) Horvát Sidan, sive Sigerrsdorff priori consimilis. 8. ) Karló, locus est Austriae limitaneus, ideoque rure aspero. 9. ) Felső-Pulya, nobilium Hungarorum sedes. 10. ) Közép-Pulya, agrestis Hungarorum colonia. 11) Alsó-Pulya, Germanis Unter Pullendorff. Colitur ab inquilinis Croatis. Habet tiliam proceritatis atque umbrae eximiae. 12.) Kőhalom, vicus a Germanis habitatus, quibus Steinberg dicitur. Figulorum officinam diceres, ita, hoc, quidquid est artis, hoc loco invaluit. In primis fornaces laudantur, isthic incocti. §.VII. Ditio Kapuváriensis. 1. ) Kapuvár, vicus est praetorio adiunctus, et multa circumsessus uligine. Pomariis luxu­riat fertilibus, quae passim, intra loca palustria, ad silvarum modum, sunt consita. In primis, pomorum illud genus, quod Hungari, Pogátsa Alma, alii Paradisiaca vocant, ni­miopere proficit. Hanc deinde fructuum copiam, plaustris evehunt, asportantque inco­lae, in eos vicos, qui sunt a Pomona deserti. 2. ) Gárta, pari fructuum laude gloriatur. Sane tanta, haud raro pomorum, prunorumque copia exuberat, ut porcis pabulo fiant, [p. 153.] 3. ) Babot, et agris frumentariis, et hortensi fructu, laetatur. 4. ) Bogyosló, vilis locus est, sed eximie foecundus. 5. ) Ketzel, 6. ) Bő-Sárkány, mediocres coloniae. 7. ) Barbacs, a paludibus, quarum tres territorium eius insederunt, celebris, Hungaris Barbacsi-Tó, dictis.

Next

/
Thumbnails
Contents