Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. II. DITIONES VARIORUM 227 8. ) Pordány, nutricatui, et foeturae pecorum, vicus maxime idoneus. 9. ) Tamási, habitatur a colonis, quos nostri arendatarios vocant. 10. ) Acsalog, vicus tenuitate sua cognitus. 11. ) Szergény, rustica colonia est, quae ad Sötor, sive Uj-Galantam adtinet. 12. ) Vittnyéd eiusdem fere sortis, maius tamen nomen meretur. Hinc Vittnyediorum gens prodiit. 13. ) Bodahely adiacet fluvio Arabonr. altera parte palus est, Konyitó vocant Hungari. Habet vicus insignem Salis Nitri cocturam. 14. ) Beled, singularis vicus, et cum frumento, tum pabulo insignis. 15. ) Agyagos, limosa ager humo, quae et nomen vico dedit. 16. ) Keresztár, interamnanus, sedem habet nobilis familiae Szőlősi, et Hovath de MankoBük. 17. ) Kis Tata, revera exiguus, sed fructuosus tamen vicus est. 18. ) Széplak, quod in oppidis recensuimus, [p. 154.] SECTIO II. Ditiones Variorum. S Y N O Ditio episcopatus Iauriensis §.i. Praepositi Csornensis §. ii. Arcis Keresztár §. ni. Kőszegiensis §. IV. P S I S. Ditio, cui Saár-Vári-Felső-Vidék, no­men' §. V. Bona variorum heroum §. VI. Bona Liberae Regiaeque urbis Semproni- ensis §. VII. §.I. Ditio Episcopatus Iauriensis 1. ) Rákos, oppidum, de quo supra, quod satis est; diximus. 2. ) Himod, vicus mediocris. 3. ) Sira, colitur mixtim, a Germanis, et Hungaris. 4. ) Szány, haud procul a Szent-András, in regione interamnana. 5. ) Csanak, ibidem, ad Kis-Tata, locus eximiae fertilitatis. 6. ) Bágyok, prope paludem Konyitó, mediocri habitu. 7. ) Szováth, et situ, et agri indole, priori adfinis. 1 1 Ditio, cui Saár-Vári-Felső-Vidék, nomen corr. ex Comitis Szécsény sec. titulum paragraphi ab auctore commutatum (vide in editione nostra p. 229.) Ditio Episcopatus Iauriensis:

Next

/
Thumbnails
Contents