Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

224 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Ditio Lánsériensis: 20. ) Schadendorff, proxime adiacet Sempronio, humido ad rivum Tásche positu, idque in radicibus clivi, molliter se erigentis. Germanico et hi idiomate utuntur, agrique foecun- ditate gaudent. 21. ) Draszburg, vicus mediocris, et ex re oeconomica, Adami L. B. deMesko, notus, cuius parte sui tertia, haeredium fuit. Reliquum vici principis Eszterházii est. 22. ) Haschendorff, vicus exiguus, at fructuosa tamen segete in agro non plane fertili, me­morandus. 23. ) In regione interamnana, cui Rábaköz nomen, [p. 146.] huc pertinent vici: Veskény, tenuis locus, et viliorum aedium, sed frumenti tamen fertilis: viti enim, tota haec regio, ob uvidam positionem, inhospitalis est. 24. ) Szár-főid opimus vicus, nec peior eo 25. ) Choma, quae in oppidis erat; 26. ) Farád, denique 27. ) Némethi, quorum singuli, multa fruge exuberant. §. IV. Ditio Lánsériensis1 1. ) Landsee, Hungaris Lánsér, vicus, arci eiusdem nominis, subsitus, Austriacam habet coloniam, agrum autem indolis montosae. 2. ) Weingraben, Croatarum sedes, qui praeter agros frumentarios, nihil habent, quod co­lant. 3. ) Császár, Germanis Kayserdorff, ruris habitu, suppar priori. 4. ) Derecske, Germanis Draszmark, vitis quidem inops, sed agrorum contra dives. 5. ) Felső-Ramócz, seu Ober-Rabnitz, 6. ) Also-Ramócz, seu Unter-Rabnitz, a rivo, quo alluuntur, adpellati. 7. ) Kózép-Pulya, Germanice Mittler Bulendorff. Distat Günsio milliari uno. Ante tem­plum habet tiliam eximie proceram, lateque spargentem ramos. Severissime cavent in­colae, ne vetustissimae arbori, aut quidpiam detrahatur, aut iniuria fiat alia. Agri fertili­tas, cannabis proventu, cum primis celebratur. 8. ) Gyirot, Germanis Geresdorff2 [p. 147.] a Croatis insidetur. Avena heic optime con­valescit, unde conficias, de agri ingenio. Ceterum, locus lacunis et stagnis impeditus, cultum humanum non ubique admittit. Vino quidem affluit, sed vili eodem, et austero. 9. ) Siegendorff, distat Sempronio stadia quatuor, summum quinque, unico tantum nemo­re, Tudleswald vocant, secretus. Obiicitur ei a septentrione Kis-Martonium, ut adeo situ loci nihil possit esse amoenius. Croatae sunt incolae, sed Germanicae linguae gnari. 10. ) Neuthal, in depressa valle positum est, haud procul a vico D. Martini. Sunt hic com­plura nobilium domicilia. Lingua incolis Croatica est. 11. ) Vicus D. Martino sacer, viam ad Austrios, regiam transmittit, ideoque a vectigali, quod tricesimam adpellant, innotuit. 1 corr. ex Lánsér 2 Verbum itidem ob quasdam correctiones ab auctore adhibitas supervacaneum factum a nobis dei.

Next

/
Thumbnails
Contents