Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. I. DITIONES PRINC. ESZTERHÁZII 223 omnium enim spem, diremta lis, compositaque extemplo1 fuit. Coivere mox fratres, et spectante hinc atque illinc exercitu, diu mutuis in amplexibus, plorantes haesere, odia, quae hactenus exercuerunt, erroremque suum palam detestati. Eo viso, militum praefecti, non iam classicum, sed ovationem cani iubent, quod dissidium, nec tentata pugna, profligatum conspiciunt. Intonuere ergo, tibiae, tubae atque tympana, toto, quam longe constiterat, exercitu: fratribus, nova hac laetis concordia, choreas militi praeeuntibus. Tunc et multitudo omnis in tripudia, et saltus effunditur. Diei potior pars, inter haec laetitiae oblectamenta extracta, ac ne fomenta deessent hilaritati, commeatus omnis, qui in promtu erat, militi distributus est. Postremo, quod rem omnem, haud sine numine gestam, fratres existimaverunt, eodem loco, quem mutuis amplexibus, insignem reddiderant, aedem Divae Matri exaedificandam vovent, simulque sanciunt, ut dies ille, ad recolendam rei gestae memoriam, sacris peregrinationibus, laetisque tripudiis in annos singulos, ad eandem hanc aedem concelebretur. Quod et ita fit. Posteaquam enim, multitudo, quae huc confluxerat, sacris aliquantisper operata est, ovanti similis, in choreas ruit, non prius cessaturas, quam serus vesper ingruerit. Qui solemnitatem hanc spectavere, uno omnes ore adfirmant, nihil se festivius vidisse. Templum est apertis campis positum. Huic, praeter diversorium, una alterave aedicula cohaesit. Reliquum in glabram diffunditur planitiem. In hac, orchestra definita est, ultra stadii spatium protensa. Itaque qui se in saltum dare volunt, quasi a carceribus ad me[p. 144b]tam, inter continuos tibiarum stridores, tympanorum pulsus, et quos non concentus alios, nunc subsilientes, nunc in gyrum rotati, nunc iterum mimicis gestibus lascivientes, saltum eo usque pertexunt, dum ad metam pertingant. Innumera istiusmodi saltatorum paria, catenato in longum ordine sese excipiunt. Qui definitum saltando spatium, emensi sunt, non secus plausibus, circumstantis vulgi, excipiuntur, quam si stadium Olympiacum decurrissent; sicuti dicteriis, contra et risibus eos prosequi familiare est, qui vel exorbitaverunt saliendo, vel ante fessi sunt, quam metam, et proposita illic praemia, contigissent. Nam et praemiis ornare hos moris est, qui reliquae multitudini, saltando antecelluerunt. Ludos saliarios diceres, ita consuetudo haec faceta est, et plebeia hilaritate insignis, [p. 145] 18. ) Marcz, a fructuum fertilitate, laudatur. Cerasa prunaque, ista regione, vix reperias, nobiliora. Lazius“’ hunc vicum rudera esse Mirteni dicit: Exstant2 inquit, et Mirteni rudera, haud procul a Sopronio, in pago Marcz,3 vetus utcunque nomen exprimente. Nam et Antoninus inter Sabariam et Vindobonam, hoc collocat: et hodie, qui ex Sabaria Viennam ire contendunt,4 per Sopronium et Martium, necesse est, ut profectionem instituant. Haec ille; sed profecto praeter rem, cum hoc tramite, iter si institueris, ambages duorum millia- rium erunt emetiendae. 19. ) Szigraben, vicus Germanicus, depresso loco, in finibus Hungáriáé situs. Iacet in valle amoena, et ligni caedui copia insigni. Ager, si industrie colatur, reddit cum foenore, gratiam. *J Comment. Rcipubl. Rom. Lib. xii. Sect. ni. cap. ív. p. 1148.' 1 corr. ex ex templo 2 Lazius 1551. p. 1148. extant 3 corn ex Maroz sec. ms. F fi 67'.; Lazius 1551. 1. c. Martz 4 hic maior pars a Belio omissa, cf. Lazius 1551.1. c. ubi... ostendimus Vide Lazius 1551. p. 1148.