Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. IV. DE DITIONIB. SECT. I. DITIONES PRINC. ESZTERHAZII 219 arces, et adiectos eis vicos, non aliis tradebant possidendos, quam de quorum fide palam constabat. Nostra iam interest singulas, per vicorum sparsa huc atque illuc, vestigia, obire. SECTIO I. Ditiones Principis Eszterházii Plures harum sunt, eaedemque, arcium, quibus circumfunduntur, nominibus distinctae, pro quarum ordine, singulas nunc recensebimus. S Y N 0 P S I S Vici ditionis arcis Kis-Márton. §. i. Ditio arcis Kabold. §. V. Ditio arcis Szarvkő. §. ii. Ditio arcis Leuka. §. VI. Ditio arcis Frakno. §. in. Ditio Kapuváriensis. §. VII. Ditio Lanseriensis. §.iv. §1. Ditio Kis-Mártonensis [p. 139.] 1. ) Fejér-Egyház, nomen, ab aede sacra accepit, quae in edito clivo posita, conspicua for­ma, albicat. Quamobrem, et Tündöklő-ház, hoc est, nitida aedes, nominatur. Hanc no­menclaturam sequuti Teutones, Tundelskirchen adpellitant, quod cum alii non intelli- gant, Donners-Kirchen, per errorem vocare malunt. In huius aedis pariete fabula legitur, quam adscripserunt veteres. Nimirum, aquas lacus Peisonis, a vortice Danubii, occulto, ex Austria, meatu huc adlati, atque in latum diffusas, paludem efficere. Vicus ipse distat a lacu passibus plus minus bis mille, loco edito et hilari, ea parte, quae fronti lacus, in oc­casum aversa est. Ager, vini et frumenti ferax, multam a lucis atque silvis, amoenitatem accipit. Ceteroquin, incolis sermo Germanicus, vestis autem Hungarica est. 2. ) Szent-György, modico, a Fejer-Egyház in occidentem, intervallo dissidet. Vici ager fertilis et iucundi positus est, exuberatque fructibus, cerasis maxime. Incolae sunt Germani, cum Croatis mixti. 3. ) Okkau, lacui adiacet in planitie, duorum vel trium stadiorum spatio, a Rustino, se- iunctus. Inquilini Germani sunt, ex Croatis facti. Nempe, Paullus Eszterházy princeps, parochum in ecclesiam induxit Germanum, qui, cum sacra suo idiomate faceret, permo­vit incolas Groatas, ut et ipsi, in addiscenda lingua Germanica, elaborarent; eo successu, ut iam, abrogata fere dialecto Croatica, malint Germanice loqui. Vinum, quod cogunt, Rustensi multo est exilius, generosius autem Fekete-Városiensi, seu Purbachensi. Frumenti quoque in[p. 140.]signis heic fertilitas est, si annus concordarit. Vici ditionis arcis Kis- Márton:

Next

/
Thumbnails
Contents