Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE KAPUVAR, LEUKA 207 §.X. VIII. Arx Kapuvár Consedit intra Arabonem fluvium, insigne olim castrum. Aditum dixisses ad Pannoniam inferiorem: quippe quae, eodem hoc tractu, a superiore dividebatur. Quocirca Kapuvár vocarunt Hungari, quasi arcem portae, per quam adhuc iter ad interamnanos aperitur. Qui Kaposvár nominant, haud recte meminerunt, nomen istud alii arci, ad0-* Caposum, amnem, quo circumfunditur, competere atque ad Comitatum Simigiensem pertinere. Ex Arabone, late diffuso, in stagna residentibus aquis, opportunum arci fuerat munimen­tum. Praetorium enim, a Paullo Eszterházy, in geminam contignationem eductum, ag­gere incingebatur lateritio. Hunc fossae praemuniebant, aquis offusae profundioribus. Nupera seditione Rákócziana, nunc a Germanis, nunc iterum ab Hungaris, insideba­tur. qua vicissitudine, ut se exonerarent Rákócziani, aggeres solo aequarunt. Iam, nuda­tum eo maleficio, munimentis praetorium novo iterum, validioreque aggere, incingitur. [p,126a]' §.XI. IX.] Arx Leuka Neque silenda est Arx Leuka, in collimitio provinciae ad amnem Gyöngyös, opportu­ne, atque ita posita, ut arx quidem, Semproniensi, oppidum contra trans eundem rivum, et adversa ripa, porrectum, Castriferrei Comitatui, accenseatur. Mole est, neque nimia, neque angusta; verum ita facta, ut commode habitari possit, si aut herus adsit, aut huius familia. Germanis Lukenhaus dicitur, incerta denominationis ratione. Alioquin in edi­to monte sita est, quam silvosi alii, circumsident, multae utilitatis: nam et lignationem praebent inexhaustam, atque, non tignis modo et asseribus findendis; sed rei etiam vi­triariae, idoneam; et qua sunt glandiferi, saginandis, cum fructu, porcorum gregibus, perquam opportuni. Puteus, qui in arce cavatus est, XLVII. orgyarum2 profundus,3 aquarum venas inexhaustas, habet. Inscriptiones, quarum vestigia superant, antiquitas4 exedit. Ditio, arci accensa, utroque Comitatu, varie spargitur. De oppido, suo loco. Paret principi Eszterházyo. [p. 126] Kapuvár: situs ad praecluden­dum hosti aditum, commoditas: praetorii et munitionum auctor: has solo aequant Rákócziani: Leuka, quo sit positu: qua opportunitate: c* De ea Istvánffyus Lib. xix. p. 257-5 14- et nos, in historia Comitatus Simigiensis, Parte Speciali, Membro i. Sect. i. num. ii." 1 corn ex XL, qua nota numerus arcium significatur. 2 corr. ex orgyiarum 3 corr. ex profundum sec. M I33v 4 corr. ex antiquas sec. M 1. c. s corr. ex J75. sec. ms. B f. 64'. I II I Descriptio arcis Leukae, quae nunc sequitur, in scheda posterius agglutinata [p. 126a] legi potest. II Vide descriptionem Comitatus Simighiensis, ubi Belius de Kaposvdro disserit. EFK Hist. I. ddd. pp. 72-77.

Next

/
Thumbnails
Contents