Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE RABOLD 205 Incolae loci potissimum Christiani sunt, cum ludaeis permixti: quibus lingua Germanica familiarior, quam alia; etsi nec Croatae desint. Vini cultura non proficiunt, itaque segeti­bus et pastione, vitam sustentant. Casei proventus maximus est, qui non ex ovillo modo lacte cogitur; sed etiam [p. 123.] e bubulis: utriusque enim generis eximia heic foetu- ra est, et optimum seminium. Caseos plerumque rotundant, et in discos comprimunt villici, huic materia fistulata, et salvia nonnunquam mista est, quae non saporem modo conciliat, sed creditur etiam medicae efficacitatis esse. Totus hic tractus pertinet ad fa­miliam Eszterháziam. §-VIII. VI. Arx Kobelsdorff, seu Kábold. Eiusdem gentis possessio est, arx quoque Kobelsdorff, gemino aedificio, vetustiore al­tero, de quo praeter disiectos muros, et obsoleta rudera, vix quidquam notaveris; altero novo et recentius exstructo. Aditu duplici gaudet, fossis circumdata ingentibus, et alte depressis. Interne sunt palatia splendida quidem; sed modi antiquioris. Totam intus tri­cliniorum, cubiculorumque fabricam, vetustae imagines et insignia, domus Eszterhdziae, sive obtegunt, sive distinguunt. Ex ea parte, qua vetustiori arci vicinum est aedificium, diaetam habet, varii generis pigmentis coloratam. Praeter fabulas, et id genus festivam poesin, visuntur passim imagines ex historia sanctiori, auctore Kério, qui arcem recen- tiorem, ea qua constat structura, condidisse traditur. Ultra plura sunt triclinia, magni operis, sed quae granarii modo vices, praestant. Ante portam ludaeorum sedes est, lon­ga serie domuum ad rivulum usque, exporrecta. Inde Christianorum ineunt domicilia. Vini heic proventus nullus, frumenti contra reditus non plane modici. Sunt et opifices variarum artium. Cetero[p. 124.]quin situs loci profundus est, et ob eluviones aquarum incommodus, perniciabilis agris futurus, nisi crepidines essent, quae hinc inde adgestae, exundantem rivum, coercerent. In hac arce, Aerinius, et Frangepanius, coniurationis ad­versus Leopoldum M. auctores, per Ke'rium A. MDCLXX. intercepti sunt. Nimirum, ubi diutius Csáktornensem obsidionem tolerare nequivissent, ex arce profugerant, ali­bi, si qua possent, conflato facinori, praesidia quaesituri. Rem ita memoriae prodidit WagnerusV Interim, inquit, miseri Zrini, et FrangepaniI per silvas1 et loca invia, erra­bundi, rerum omnium nudi, terrore, furiisque suis acerbius, quam tot iacturarum sensu lania­ti, quo se verterent, plane ignorabant. Optimum consilium visum3 Viennam recta petere, et ad Caesaris mitissimi pedes stratos, facinorum veniam implorare. Non aliud prudentius ab ipsis consultum, nec expeditior ad salutem via patebat. Verum, quae fugitivos sequebatur nemesis, id quoque probe decretum, manibus excussit. Quippe, quum4 sine diverticulo Viennam con­tendere, neque cuiusquam se fidei prius, quam Caesaris permittere, oportuisset, ad Kérium5 c,) Historia Leopoldi M. Lib. iii. ad annum mdclxx. p. 244. seqq.1 incolae mixti, cum Christianis, ludaei: tolerandae vitae ratio: Kobelsdorff, sive Kábold: palatiorum modus: suburbanum et eius incolae: Nobilitavit arcem Zrinii, et Frangepanii captivitas: 1 Zrini, et Frangepani add. a Belio 2 Wagner 1719-1731. I. p. 244. sylvas 3 add. sec. Wagner 1719- 1731.1. c. 4 Wagner 1719-1731.1. c. cum 5 Wagner 1719-1731.1. c. Kerium Vide Wagner 1719-1731.1. pp. 244-245.

Next

/
Thumbnails
Contents