Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
204 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS §.VII. V. Arx Lakenbach Lakenbach, qua sit positioned Aedificii ratio: Career huias, noxiis exitiabilis: Priscae eius severitatis lex: Arx Lakenbach, oppositam arci Lánsér, planitiem insedit. Monti nimirum, in quo Lánsér est, concavus terrae positus obiicitur, tumore collino insignis, quem castrum occupat. Pulcher loci situs, vivarium adiectum habet, muro incinctum, nuper admodum instaurato. Inde, procurrentibus lucis, silvisque circumfunditur. Aedificium arcis in quadrum abit, modicis operibus munitum. A Tureis saepe tentatum, a Bethlenio frustra, immo cum clade, obsessum fuit. Inerat arci, strenuissimus heros, Nicolaus Eszterházy. Huius ergo, fidem in Caesarem, uti labefactaret, ac si posset, sibi conciliaret, acri obsidione Lakenbachum urgendum coepit. Mascule omnia intus et extus Nicolaus administrabat. Nam, et apertos, et furtivos, Bethlenianorum adsultus, semel, iterum, ac tertio, fortiter retudit, et factis frequenter eruptionibus, non una clade, obsessores adflixit. Qui, quod turpe putabant, fortunam suam, ab unius castelli, aut speculae potius, obsidione, segniter haerescere, geminabant subinde obsidionales operas. At enim, ad irritum cecidere conatus omnes; quando, non Eszterhäzius modo, masculo excelsoque animo, non tam tolerabat, quam vincebat, obsidionem; sed Caesariani etiam, duce, Henrico du Vall a Dampierre, tempestive, cum suppetiis, aderant, repulsisque, mutua ope, Bethlenianis, triumphum de profligato hoste, egerunt. Meminit, hanc Nicolai virtutem, diploma, quod nunc exhibuimus, Ferdinandeum} Career huias, in primis memoratu dignus est: quod captivis plerumque exitiabilis sit. Furti [p. 122.] acerrima in primis poena hic olim fuit. Ultra gallinae pretium, nemo furabatur, qui e carceribus Lakenbachi exesse superareque voluit. Existimo, locum fuisse, furibus olim obnoxium, cuius sceleris averruncandi caussa, haec tanta severitas invaluerit. Neque tamen id sine priscis legibus factitatum fuisse, certum est. Iam tum S. Ladislaus1 II^ Primum omnium iureiurando2 constituimus, inquit, ut qualiscunqueproximusprincipum reperietur in furti culpa, ultra pretium' gallinarum, nullatenus possit abscondi, vel defendi a quolibet eorum. Placuit quoque, ut ipse fur, nisi ceciderit (evaserit)4 in Ecclesiam, suspendatur, et omnisfacultas eius depereat. Et si imprudentia eius, qui ceperat eum, evaserit in Ecclesiam, vel in curiam regis, vel ad pedes Episcoporum, careat, qui non cavit, vendicatione furti. Si autem de manufideiussoris evaserit, de patibulo quidem liberetur, verum tamen5 cum eodem fideiussore in aliam regionem, vendatur;6 et bona eius7 regali fisco vendicentur. Tanta tunc, in fures severitate animadversum fuit, quae, quod Lakenbachi, diutius obtinuit; non modo in vitio haberi non potest, sed meretur etiam, antiqui moris commendationem. Itaque frequentia isthic hodieque furum, et id genus maleficorum hominum, sunt supplicia; eo fine, totum iter, quo ad Nekemark itur, sacris columellis, interstinctum est, precibus sontium, qui hac ducuntur, destinatis. b ) S. Ladislai Deer. Lib. ii. Cap. i.“ 1 corr. ex positionem 2 CJH 1696. II. p. 20. jurejurando 3 CJH 1696. 1. c. precium 4 insert, a Belio 5 verum tamen CJH 1696.1. c. verumtamen 6 CJH 1696.1. c. venundetur 7 CJH 1696.1. c. ipsius I Vide in editione nostra pp. i8q-ipj. II Vide CJH 1696. II. p. 20.