Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE LÁNSÉR 203 teneriori adhuc aetate, quam ut seu magistratus, seu dominationes, atque titulos avitos capessere posset, administrareque. Ergo, dynastiarum quidem procuratio, comitibus Starenbergio, et Georgio Erdődio, post sedatas familiares lites, Comitatus autem Semproniensis cura vicaria, comiti Johanni Eszterházio, a Caesare, adtributa est: dum redux a longinqua peregrinatione Paullus Antonius, conscio non solum, sed iubente et iam rege, quidquid seu opum Eszterhazianarum,1 seu dignitatum erat, avito omnia iure, adiret, qua de re suo loco diximus explicatius. Haec vero omnia, uti expromeremus fusius, arcis Frakno designatio nos permovit. Quia enim arx haec, Pergama, toto retro saeculo, gentis Eszterhazianae fuere, <et ea erunt>,2 dum superabit gens incluta, angusti res animi futura videbatur, si famam eius non dedissemus, multo quam [p. H7gg] hucusque fuit, diffusiorem. Feliciter! Ad montis, qui arcem sustinet, pedem oppidum adsedit, cognomen illud, et sicuti neque frequens extra modum, ita neque incolarum inane. Quod ei inest, coenobium, Paulus princeps Eszterházy familiae Servitarum posuit, omnique eo proventu donavit, quem alendo sacerdotum huic ordini suffecturum opinabatur. Hactenus de his; nunc pedem porro proferamus. [p. 120.]' §.VI. IV. Arx Landsee, seu Lánsér. In austrum paullo profundius, Landsee arx conspicitur. Hungari Lánsér nominant, vocabulo a Germanis, ut adparet, accepto. Munimentum est, in alta rupe excitatum, neque tam amplitudine memorabile, quam robore. Murus instructus solide, castrum ambit, propugnaculis, opportuno loco, eminentibus. Olim, cum reliquis, quas vidimus, pignori Austriacorum oppositam fuisse constat. Ideo, Ferdinandus I. lege"1 decrevit, redimendam. Ex quo regno reddita est, Nicolao Oláho, dono eam Ferdinandus dedit: ille vero, adfini suo, Nicolao Császár vendidit: dum iure connubiorum, in ditionem Dersfiorum, [p. 121.] veniret. Gente ea extincta, Nicolaus Eszterházy, eodem matrimonii iure, quo sibi Ursulam Dersffy, viduam Casparis Magotsi, benigniore fato, coniunxerat, in arcis, atque universae ditionis possessionem, venit. Itaque, sedem aliquantisper isthic habuit, arcemque ideo eleganter reformavit, propugnaculis munivit, auxitque armamentariis. Ad arcem aditus est unicus, praeceps is quidem; sed quadrigae tamen patiens. Alioquin, iucunda est habitatu. Aquis affluit perennibus, quod in siticulosa editaque petra, habet admirationis quidpiam. Proinde, parvo praesidio, diu hostium oppugnationes, reprimere eam posse, certum est. E regione arcis Camalduensium coenobium visitur, egregie, et pro religionis, quam ordo sequitur, habitu instructum. aAd Ann. mdliv. Art. xxx. Landsee, seu Lánsér: altae rupi insedit: Pignore Austriacorum exemta, quos habuerit heros: Fit connubii iure, Nicolai Eszterházy: Positus iucunditas et ad defensandum habitus: 1 corn ex Eszterhazianum sec. M f. 103" 2 Verba et ea erunt add. a nobis, sine quibus verba sequentia dum superabit gens incluta haud ullam vim habitura fuisse nobis videntur. ' Paginas 118., n<). ac partem superiorem paginae 120., quae descriptionem originalem arcis Frakno continent eodemque ductu ac ceterae partes manuscripti G exaratae sunt, auctor obliqua linea transducta deleri iussit, suprafatis paginis (v. pp. rrya-gg) illarum loco substitutis (v. etiam notam nostram i. in p. j8o.).