Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
202 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS post se relinqueret. Nondum inaedificatum arci fuit armamentarium, et suffecturi caeci1 illi fornices, quibus miles praesidiarius, cum est res trepida, accipi solet. Proinde ne desertam ab hac, unice necessaria commoditate, iure queri possent tantae magnificentiae opumque haeredes; dedit operam, ut non armamentarium modo, pro arcis mole, solido opere exaedificaret, sed oppleret etiam, omni eo armorum genere, quo, seu prisci nostri Hungari, et pertinacissimi horum hostes, Tureae ac Tartari, quin et vicini Teutones, utebantur olim; verum iis etiam in primis, quae iam ex aetatis ingenio, campestri non minus, quam obsidionali bello sunt necessaria. §. XV.2 Neque Martis tantum arcem Paullus esse voluit; sed thesaurorum quoque, gentis suae, atque tabularii, hic illieve sparsi, tutissimum perfugium: quod sciret, nusquam, sive belli pericula existimes, sive flammarum iniurias, familiae universae fortunas mobiles, posse haberi securius. Inest et cimiliotheca, multo quam reris adparatior. Vix enim quidquam portentorum, aut inusitati naturae lusus, in omni regno minerali, vegetabili et animali usquam edidit Hungária, quod non heic oculis possis usurpare, et cum oblectare animum, tum admirationem simul ciere. Neque erat omnino locus, his istiusmodi rebus condendis, seu commodior, seu tutior. Petrae enim arx incubat, undique abscissae et praeruptae, quaeque non aditu modo hostem prohibet, sed struendis etiam insidiis. Fame certe, si obsideri contingat, expugnari nequit: quippe, adparatu omni, qui est ad tolerandam obsidionem necessarius, et abunde semper instructa est, et fere ultra omnis necessitatis modum. Bellis profecto Turcicis, sed et tumultibus civilibus, quod sciam, et tunc intentata mansit, cum abfuere adhuc Eszterhazianae munitiones hae, atque earum robur. Media arcis area, Paulli Principis, eques statua visitur, quae tam scite facta est, ut qui vivum noverant, eundem illum esse deierarent. Reliquos, quibus cognitus erat nunquam, insculptum marmor, de statuae dignitate condocet. Ita enim habet: [p. 117ff] Paullus Dei Gratia S. R. I. Princeps Estoras de Galantha, Perpetuus Comes in Frakno, Regni Hungáriáé Palatinus, Iudex Cumanorum, Aurei Velleris Eques. Com. Sopron. Pest, Pilis et Solt3 Supr. Comes S. C. Rq. Maiestatis Intimus Consiliarius, Camer. Partium Regni HungariaeTrans Danub. Confin. Antemontanor. Supr. Generalis, et per Regnum Hungáriáé Locumtenens. Anno MDCLXXXVIII. §. XVI.4 Post sideris huius occasum, Paullum principem volo, Michael, iure, quod in hac familia obtinet, primogeniturae, et principis axioma, et Comitatus Semproniensis honores, tulit. Ut haec culmina iuxta et dynastiam Fraknoiensem adiit, nihil in eo desiderari posse videbatur, quam diuturnior aetas, quae si suffecisset, in spem vocabantur non populi modo, quos sibi habebat obnoxios; sed provinciales etiam Semproniensium; fore, ut si non aequalem patris, supparem certe nanciscantur, herum illi, supremum isti comitem. At enim, quia propere fato, demigrandum e vita fuit, Michaeli; frater suus, Josephus, natu quidem minor, sed et ipse fato maturus, ex familiae lege, dignitatum, quas diximus, praerogativis potiretur. Hunc filius, Paullus Antonius sequutus est,5 1 corr. ex caesi 2 corr. ex XIV., vide notam nostram i. in p. 193. 3 corr. ex Sold 4 corr. ex XV, vide notam nostram i. in p. 193. 5 sequutus est add. a nobis