Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE FRAKNO 195 mira Statuum et Ordinum consensione, in comitiis Semproniensibus Palatinus Regni Hungáriáé designaretur. Ratam electionem eam habuit Leopoldus, eo quidem promtius, quo pluribus documentis, et regi fidem intemeratam, et patriae incorruptum amorem, difficillimis quibusque temporibus, noster adprobaverat. In eo demum magistratu, talem se constanter praebuit, qualem et Caesar confidebat futurum, et cives sui animo praeceperant. Hoc est: tutabatur regum non minus auctoritatem, adversus infaustos novarum rerum molitores; quam Statuum atque ordinum libertatem, sacratissimis regum diplomatibus adfirmatam. Tandem, anno MDCLXXXVII. pridie, quam Iosephus Archidux in regem Hungáriáé, Pisonii ritu patrio inauguraretur, V. Idus Decembris fuit; uti summi viri, praeclara de se, ac regno universo merita, ex aequo remuneraretur, Leopoldus, S. R. I. Principem, promulgatis tabulis, Paullum dixit, magno totius Hungáriáé plausu, quod videret tunc maxime virtutis rationem habere Augustum in Hungaris, cum ple- rorumque animi, perduellionis labe, magno reipublicae Christianae damno, adflati fuerunt. Possem hic, augustum diploma illud [p. 117u] exhibere, ad docendam posteritatem, quanti semper fecerint Hungarorum praeclaros actus, reges Hungáriáé Austriaci; nisi id, et extra modum prolixum esset, et semel iterumque ad cumulandas Paulli laudes repetitum." Brevius alterum, quo Palatinus ei dignitas et annui ex ea reditus, adfirmaban- tur a Leopoldo, exhibuisse visum est: ut constet apud exteros, quae sit amplissimi eius muneris in Hungária excelsitas; tum, ut uno quasi fasce, totius gentis Eszterhazianae, et antiquitates complectamur, et laudum praeconia. Habet autem in hunc modum." Nos Leopoldus, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae Sclavoniae etc. Rex. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis. Quod nos condignum, benignum, eumque debitum habentes respectum, praeclarae fidei, fidelitatis, ac fidelium et constantium, multipliciumque, et gratissimorum, nec non immortali laude dignorum celeberrimae ac illustrissimae, nobisque sincere dilectae familiae Eszterhazianae servitiorum et meritorum, quae scilicet eadem Sacrae inprimis regni nostri Hungáriáé praedecessoribus nostris, summa observantia colendissimis1 beatae memoriae augustissimaeque domui nostrae Austriacae, et consequenter Maiestati nostrae inde ab initio felicissimae inaugurationis, et regiminis nostri pro locorum et temporum varietate, atque occasionum exigentia, tam pacis, quam difficillimis belli, ac intestinorum motuum, et disturbiorum temporibus, summa virtute, fide, et invicto animi robore, ac constantia, raroque fidelitatis exemplo, exhibuit, et impendit, immo etiam in agendis et tractandis componendisque rebus et negotiis, statuum2 boni publici, et gratiae3 tranquillitatem, praelibataeque Augustissimae domus nostrae gloriam, et exaltationem concernentibus, non ullis laboribus, non fatigiis, 1 corr. ex collendissimis\ etiam in Troph arum 1700. III. f. Ccv erronee collendissimis 2 sic et inTROPHAEUM 1700. 1. c.; recte statum, cf. copiam Libr. Reg. (Libri Regii nr. 16.350, p. 730.) 3 sic et in Trophaeum 1700.1. c.; recte patriae, cf. copiam Libr. Reg. 1 Diploma, quo Paullus Esterházy princeps S. R. I. declaratus est, vide in MOL, P108, Rep. 2—j. Ease. G. Nr. 9j. Vide etiam Pálffy 2009. p. 882. " Copiam diplomatis d. 27. Aug. 1681. dati vide in Libri Regii nr. 16.350, pp. 330-334. Be/ium etiam in hoc casu Trophaeo illo, de quo supra diximus, usum esse apparet, quia copia diplomatis quae hic sequitur in iisdem locis ac quae in Trophaeo legitur a copia in libris Regiis reperta discrepat. Cf. Trophaeum 1700. III. ff. Cc- Ddj. Vide etiam notam nostram i. in p. /88.