Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
194 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS ad Vezekénum cum tribus patruelibus, in cruentissimo adversus Tureas praelio, multis confectis vulneribus, forti animo occubuit, cum annum aetatis XXVI. excessisset nondum. Istud dignum observatu est, trium fratrum, per quos iterum inclaruerat gens Eszterhazyorum, neminem* 1 fuisse, cuius domum tristis hic belli casus haud funestavisset. Nempe Ladislaus noster, Papensis simul Capitaneus, Nicolai Palatini; Franciscus, supremus itidem Gyarmathi ad Ipolam praefectus Paulli; denique Thomas et Casparus Danielis fuere filii. Caesorum corpora tamquam ferales, pro salute patriae, victimae, Tyrnaviae, maiorum tumulo, lugubri pompa illatae fuerunt. Alioquin, brevi eo tempore, quo rerum potiebatur Ladislaus, multum et operae impendit et sumtuum, in ornanda arce. Praeterquam enim, quod granaria, annonae, ac rei potissimum frumentariae accipiendae necessaria, atque opportuna, insigni mole instruxit, cellas quoque vinarias profundas, non minus quam capaces gelidasque, in petra cui inaedificata arx est, cavavit, quarum in adservandis caste vinis, eximia hodieque laus est. XIII.2 Honestissimo hoc mortis genere, decedentem Ladislaum uterinus suus frater, Paullus, singulari numinis indulgentia, atque immortali Eszterhazianae gentis ornamento, annos natus septem decim, excepit; quippe anno MDCXXXV. ipso die, natalibus B. V. Mariae sacro lucem editus. In meliores litteras, inde a primis pueritiae annis, tanta virium contentione incubuit, ut, non tam ornamenta, quam praesidia vitae, fquod faciunt obscuro loco nati homines conquireret, ab iis petere velle videretur. Simul ex hac palaestra ductatus est, Marti se totum tradidit: nam ita omnino res patriae Turcicis bellis implicatae, tunc a generosioribus animi civibus, deposcebant, ut non tam litteratae, quam armatae Palladis castra, et consulto sequerentur et constanter. Vix rudimenta militiae, pronis quaquavorsum significationibus posuerat, cum gemina ei munia, sagata illic, hic togata, a Caesare deferrentur. Papensis fuit praefectura, quam nuper Ladislaus, et ante hunc maximus natu frater Stephanus vacuam fecerat: pone hanc, suprema Comitatus Semproniensis administratio, quae u[p. 117t]traque Ferdinandi III. benignitate, adolescenti adhuc, sed spei ultra modum inusitatae sunt adtributa. Crevit subinde honorum accessione Paullus, cum a Ferdinando quidem, inter consiliarios, a Leopoldo autem inter eos relatus est, qui ei ab augustali cubiculo fuere. Inde in magistrum curiae regiae anno MDCLIX. sublectus, anno demum MDCLXIII. optimo suo merito, in ducibus belli, ordinis superioris census est. Certe in eo praelio, quod anno MDCLXIV. ductu Montecuculi, Marte, nostris ultra modum propitio, commissum est, eximia bellicae virtutis documenta Paullus edidit. Quibus rebus factum est, ut anno MDCLXVIL, militiae, per eam Hungáriáé partem, quam antemontanam vocant, supremus dux a Leopoldo constitueretur. Hanc demum provinciam, uti ex se arduam, ita tunc quidem aleae plenissimam, ad eum modum administravit, ut non popularium modo suorum; sed regis etiam, et penes quos belli pacisque fuit administratio, adproba- tionem mereretur. Nam et cum hoste, nunc fortuitis, nunc destinatis praeliis, saepius feliciter conflixit; et arces ei passim, castellaque nostris maxime infesta, partim vi, partim incusso terrore, eripuit. Ita virtus Eszterházii3 non iam lentis gradibus sed citato gressu, ad summos, qui sunt in Hungária, regni honores, enitebatur; cum anno MDCLXXXI. 1 neminem add. a nobis, quod a copista temere omissum esse videtur 2 corr. ex XII., vide notam nostram i. in pag. priore 3 corr. ex Eszterházy