Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 147 perquam opportune insident: quippe, ad viam publicam, privatis aliquot aedibus, inter­positae. Quatuor harum numeravimus, quae suis ab invicem signis discriminantur. Sunt enim Angeli una; albi equi altera; tertia bovis rubri; cervi simulacro quarta, distinctae. Huc,1 si quid peregrinorum ad urbem accedat, divertit, accipiturque perquam commo­de. In primis, cum publici mercatus fiunt, ita plebe promiscua,2 eaedem hae tabernae, sunt offertae, ut locus, viatoribus peregrinis, nullus3 relinquatur. Sunt in suburbiis duo praeterea, publica et ad ius civitatis adtinentia aedificia, quorum alterum rei oeconomi­cae inseruit; alterum, vectigalium exactor,4 quem nostri pro tributi, quod accipit, ratione, Tricesimatorem vocant, opportune insidet. Ab hac parte, Platea argentea, cum Botskayano vico, meridiem versus se porrigit, transmittitque5 viatores per portam, quae ab Hungaris, hac ultro citroque commeantibus, Hungarica, et vernacule, Magyar Kapu, dicitur. Hinc unus aedium ordo, in solem occiduum longa serie abit, indeque Germanis Lange-Zeil, adpellatur. In hoc, Coenobium Dominicanorum est, et Evangelicorum Coemeterium. In huius aditu, incisa extus epigraphe est, ex Iesaiae XXVI, 20., intus vero Coemeterium Evangelicorum Lectus humus nobis, aether pro tegmine, Iesus Pulvinar: letum, quidf nisi somnus erit. Sit pauper; sed Christe tuo, par iste cubili, Hinc paradisiacas germinet hortus opes. Iidem versus, et Germanicis rhytmis, expressi leguntur, quos tamen, poetarum, huius aetatis, in ea gente, palato, vix probatum iri, crediderim; adscribemus eos tamen, ne de- esse videamur officio: Gibt uns nur die Erd ein Bett und der Himmel eine Decke, Iesu, du dem Haupt ein Küss; schlaffen wir bis das gott uns wecke; Dass der jetzo zwar arme Garten, doch Herr deiner Ruhe-Stett gleich, Dort dein Paradiß zu mehren, werd an Himmels Pßantzen reich. Porro, ea suburbiorum pars, quae inter occasum ac septentrionem, urbis moenia proxi­me subsidet, Forum frumentarium vetus dicitur, ea, procul dubio, de caussa, quod olim istos mercatus acceperit; sed qui iam, ea suburbii ora frequentantur, quae memoratis nunc diversoriis, praetenditur. Sinistrorsum, platea postica, quam ab eo situ, Germani, Die Hinter-Gasse, vocitant, deflectit; dextrorsum, contra ea, vicus novus, Die Neü-Stifft, abit, pertingitque ad portam usque cognominem, quae alias, quod viam Wohndorffum aperiat, Bondorff Utza és Kapu, Hungaris dicitur. In hac circuli parte, palaestra est ia- culatoria, in fundo, olim Lackneriano, instructa. Reliquum, hac regione, suburbium, Fabrorum plateam, seu, Die Schmid-Gasse, recta septentrioni obiacentem, adpellant. Haec, ad Ptochodocheum, uti in diversos abit vicos; ita, viam publicam, tripartito dividit. Earum una ad Viennensem; ad D. Michaelis altera;6 tertia ad Schlipperianam portam, ducit. 1 corr. ex hunc 2 Verbum plebe erronee iterum descriptum a nobis deletum est. 3 nullus a nobis textui insertum. 4 corr. ex exactorem 5 corn ex transmittijque] 6 altera add. a nobis meridionalis: quae est inter occasum et septentrionem.

Next

/
Thumbnails
Contents