Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
148 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Templum D. Michaelis, a quo conditum: eius antiquitas: lis, de iure patronatus: Semproniensi- bus, diplomate Magistri Ta- vernicorum, adsertum: Vicorum, hac regione nomina sunt: Die Rosen; die Iohannis; die Wind-mühl; die Sandgrube; die Michaelis; die Wieden; die Fischer; die Schlipp er-Gasse, quae non siluisse, sufficit. §. XLI. In ea, porro, suburbiorum parte, quae in orientem vergit, aedes sacra, D. Michaelis Archangeli nomine dedicata, positione1 II III erecta, sedet; sed auctore dubio: [p. 57] quum alii, a Matthia Corvino exstructam aiant; aliP* a Friderico III. Imperatore. Certum est, annum, templi huius choro adscriptum, referre Matthiae aetatem; quamvis [p. 58.] haud negaverim potuisse Fridericum, qui diu urbem possedit, [p. 58a]‘ ornandae aedi, sicuti id et Corvinum fecisse, existimamus, aliquid operae2 collocasse:3 neuter tamen conditor templi fuerit: quando exstant diplomata, quae condocent liquido, toto, ante Fridericum III. seculo, hoc est, aetate Sigismundi regis, aedem D. Michaelis hanc, non4 substructam modo, sed et celebrem, et quae controversiis locum fecerit, exstitisse. Anno videlicet MCCCXCI. lis, de Plébánia S. Michaelis, inter senatum Semproniensem, et inter Iohannem de Csepregh Litteratum, commota fuit. Hic nimirum Nicolao presbytero, tunc mortuo, id ei beneficii Maria Regina indulgente, nec rogata magistratuum consensione, surrogari voluit. Quae res, eo permovit senatum Semproniensem, ut, solemni edita intercessione, reclamaverit: quippe, iuribus suis, quae a priscis regibus, hucusque intemerata haberent, nihil, vel regum culpa, derogari passurus. Fecere id, apud Magistrum Tavernicorum Regalium, Nicolaum, filium Iohannis de Kanisa, qui recognita diiudicataque lite, priscum, quod habuere, vocandorum abrogandorumque Plebanorum ius, ita Semproni- ensibus adseruit, ut simul, Iohannem de Csepregh, ab ambitu eo, depulerit. Diploma, quod in hanc rem, et ipse edidit, et recognitum est a Capitulo Iauriensi, tale est: [p. 58b]" Capitulum Ecclesiae5 Iauriensis omnibus Christi Fidelibus, praesentibus pariter et futuris, praesentium notitiam tenentibus, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum notitiam, tam praesentium, quam futurorum, harum serie volentesfieri manifestum; quod probi et zEruditi Tyrnavienses, celebriorum Hungáriáé urbium P. n. p. ead.1“ Fridericus, inquiunt, Imperator, nunquam delendam reliquit hoc loco, sui memoriam, qui et bases iecit, et ad culmen tectum provexit, templi plane Basilici D. Michaeli Archangelo sacri. Hos et auctor Topographiae, imitatus: Templum,6 ait, omnium princeps habetur, quod D. Michaeli7 Archangelo sacrum, Friderici Caesaris pietas, a fundamentis excitavit. vid. Topograph. Hung, in Urbe Semproniensi, p. 8i. Adde, Ladislaum Túróczy, Hung. Occident, p. 7.IV 1 corr. txpositone 2 corr. ex opere 3 corr. ex colocasse 4 corr. ex nunc 5 Dipl. (MOL DF 201920.) Ecclesie 6 add. a Belio, cf. Bonbardi 1718. p. 81. 7 Bonbardi 1718.1. c. Michaeli I Historia aedis D. Michaelis ab auctore novis rebus documentisque aucta est, quae in pagina versa folii illius leguntur, cuius in pagina recta additamenta ad paginam 57.facta reperiri possunt (v. notam ii. in p. 146.). II Copia diplomatis a Capitulo Iauriensi promulgati, cuius auctor mentionem fecit, in folio posterius inserto ponitur, manu Danielis Haynóczii exarata, quae copia sine dubio ab eodem notis suis adiuncta, atque adBelium missa est; in notis enim suis fuse et erudite quidem de diplomate illo disserit. Vide [Ha] ff. jor-jir. Belius vero non diploma solum, sed omnia fere, quae Haynóczius de documento illo descripserat, stylo suo accommodata descriptioni inseruit (vide partem ante documentum „anno videlicet... tales est", ac post documentum „primo enim... et tum consulem"). Diploma ceteroquin d. ii. Aug. ijgi. promulgatum in archivo civitatis Soproniensis asservatur (nr. 286.), cuiusphotographiam vide in MOL DF201920. De diplomate vide ZSO I. nr. 2iy8. III Vide Timon 1702. p. 28. IV Vide Turóczi 1729. p. y.