Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 143 conditorem refert, opum eximiarum. Adnexa moli turris est, supparis artificii, nec mi­norum sumtuum. Tota enim tesselata, et figuris, prisci moduli, distincta, in iustam al­titudinem surrigitur. Alioquin, maxima, aedi celebritas, conciliata inde est, quod inau­guratos isthic, et reges viderit, et reginas. Nimirum, in aede hac, Anna Eleonora, co- niux Ferdinandi II. A. C. MDCXXII. tum Ferdinandus III. denique Caroli VI. regis quondam indulgentissimi, mater, Eleonora, inaugurabantur, quae quidem prae­rogativa, post Albam Regalem, celebre olim eius pompae theatrum, et Pisonium, eadem ista cerimonia, frequentissime postea cohonestatum, nulli Hungáriáé urbium, obtigit. Templo, Coenobium Patrum, quos Franciscanos vocant, adpositum est. Vetus et hoc, fre- quentibusque magnatum sepulcris, celebre. §. XXXVIII. Altera aedes, D. Georgio sacra, moenibus ad ortum iungitur, priore operis elegantia, ideo praestantior, quod nullis columnis nixa, vastissimum fornicem sustentet. Olim, ab Hungaris frequentabatur, iam Societati Iesu, adscripta est. quae anno MDCXXXVII. huc deducta, primum in suburbio consedit, et splendidis aedibus, quas ei Georgius Draskovitius, una cum domicilio nobilium adolescentum, donaverat, accepta fuit. Deinde, urbem in­gressi socii, MDCLXXIV. Vitnyediana domo, qui eandem Iesuitis se exstruere vatidi- cus^ praedixerat, potiti sunt. Hinc itaque, collegium, ad aedem D. Georgii, cum am­plo convictorio, quod idem Draskovitius, Iauriensis Episcopus, fundavit, illinc scholam, ele­ganti opere, [p. 55.] posuerunt. Augusta sunt omnia; templo saepe renovato, turris quo­que adstructa est, et bractea nitidissima obducta. Novam induit faciem, et fastigia multo, quam antea, sublimiora. Quia enim in ruinam prona erat, detracto veteri culmine, pra- estructoque muro idoneo, fastigium accepit, solidi operis, et pro architectonices, quae nunc obtinet, modo, bractea, splendide convestitum. In hoc conditus templo est, vir, de patria meritissimus, Christopiiorus Lacknerus, luris utriusque doctor, numquam sine laudis praefatione nominandus. Facit rei indicium, epitaphium, eius nomine inscriptum, et annis nativitatis, MDLXXI., atque obitus, MDCXXXI.' Collegium elegans, utrinque ampla cubicula, in altum exporrigit, et quod posterior pars fabricae, totius frontis trac­tu ad orientem vergit, prospectum habet iucundissimum. Eadem, et convictorii positio est, quod annis abhinc aliquot, latius diductum, ex ea parte, qua orienti soli obvertitur, varia ostendit insignia. Primum est Hungáriáé', Draskovitii conditoris alterum; tertium Principis Eszterházy, cum variis epigraphis, in quibus hanc quoque legas: Hic est convictus, datur hic et victus et ictus, Ictus ut ingenium, corpora victus alat. Nec vilior est, scholae conditio. Praeterquam enim, quod museis laetatur opportunis, etiam hypaethrus adest, actibus et exercitiis palaestricis, idoneus. yVidesis celebriorum Hungáriáé urbium P. ii. p. 28.“ 1 1 De templo restaurato Lackneroque ibidem condito Haynóczius scribit (vide [Ha] ff. 2yv—28’). " Vide Timon 1702. p. 28., ubi vero Vitnyédi suo nomine haud exprimitur. Collegium et Gymnasium Societatis Iesu:

Next

/
Thumbnails
Contents