Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
144 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Curia: §. XXXIX. Curia urbis, loco pulchro et hilari posita est, binarumque tantum aedium spatio, a rotunda, quam descripsimus, turri, distante. Totus aedificii tractus unius lateris longitudine meridianam partem respicit, fronte domus in occidentem aversa. A. MDCXV. multis, a Laknero, substructionibus ac lemmatibus ornata fuit. Meminit rem Lacknerus ipse, in vita sua, quam litteris consignavit.' Anno, inquit, MDCXV.* 1 Curiam, seu domum senatoriam, tempestatum iniuria inveteratam, nova veste atque incrustatione ornavit, picturis splendidiorem civibus exposuit, atque reliquit: intrinsecus,2 pro notario publico, habitationes atque conclavia, fieri2 curavit: xystum lapideum, pro ornamento atque tutamine, inceptavit, ad medietatemque perfecit: palatium communitatis, meliorationibus, atque dealbatione condecoravit. Forinsecus, totam domum publicam, ingeniosis inventionibus emblematicis, aliisque diverbiis, celebriorem fecit. Haec verd2 sunt, quae in curia forinsecus exstant:2 Nec HESPERUS, NEC lucifer, formosior est iustitia. Item: IuSTITIAE LOCUS HIC NON EST VIOLABILIS ULLI, OPPRESSE! HUNC IGITUR FRAUDIBUS HOSPES, ADI! Item: Consilium, dux, turris et fortitudo mea Deus,6 INVIGILA PATRIAE! Item, Caesaris et regis nomen emblematicum. Item: In una sede morantur et a pari procedunt: Quaerere et parta tueri. Anno sequente finitum. Hodie, prioribus verbis calce, dum renovaretur moles, oblitis, nihil magis, fato forte quodam, remansit, quam, [p. 56] rere, et parta tueri. Anno dein MDCXVII. omnium, quos ulla unquam aetas, meminit, frumenti vinique fertilissimo, consul Lacknerus, tantae opulentiae memoriam, ad posteritatem, transcripsit. Nempe, in concameratione vestibuli praetorii, Cererem, serto ornatam, pingi curavit, quae altera manu, cornu copiae referebat, scutum altera, cum inscriptione: Annus Aureus. MDCXVII. quam picturam, intemeratam reliquerunt, nuperi instauratores, reliqua, obliterata sunt omnia. Renovata enim est curia A. MDCCXIII. praesulibus, 1 Anno MDCXV. Lackner 2008. p. 128. Eodem 2 Lackner 2008.1. c. intrinsecusque 3 Lackner 2008. 1. c. add. atque confici 4 Lackner 2008.1. c. om. 5 Lackner 2008.1. c. extant 6 Lackner 2008.1. c. add. Item 1 Quae hic sequuntur, vide in Lackner 2008,pp. 128, /jo.