Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
142 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS turris, quae portae superiori, insidet. Aedes sacra Franciscanorum. posterior, urbis insignia: Sempronii Deus est turris et auxilium. PaX agros, et prata beat, paX ornat et VrbeM, paX Vites Dites, Laeta Vireta facit. Caeterum, turris, quam porta subit, fabrica eximia est, ut prima ingredientium oculos, in semet haud immerito convertat. Opus antiquum sane, aetate tamen superiore, renovatum, novoque fastigio, condecoratum, quod, quia e materia eductum antea fuit, de- iectum est, atque aere cyprio, Leopoldi M. liberalitate, intectum. Forma molis rotunda est; coronis passim prominentibus, ad vetanda stillicidia. In medio habet pergulam, tesselati operis; inde speculam [p. 53] pro excubitoribus, atque horologium, totius urbis symbolum. In summo, nodus eminet, cum aquila, et littera L. quae auspicem structurae suae indicat. Hanc A. MDCCII. turbo vehementior, quod versatilis haud esset, a tramite suo revulsam, deiecerat; id quod cives, infausta quaevis urbi portendere, nobis audientibus, interpretabantur. Idem omen, si quod est, annis superioribus iteraverunt fata: quando vehementior aquilo, alam ei alteram avulsit, correptamque, non tam deie- cit, quam humi deposuit.' quod, pace nostra, post tot iam eventus, interpretentur sagaces illi coniectatores, pro sua lubidine. Posterior porta, solem orientem spectat, ponte iun- cta non sine firmo obice, et cataracte, cuius originem itidem sequens epigraphe indicat: Ferdinando III. Rom. Imper. Rege Hungáriáé et Bohemiae feliciter regnante. S. P. C. Semproniensis, Portam Veterem deieCIT, ET HANC NOVAM EX SOLIDO F. A. MDCXLII. Ad occasum, ostium est cum porticu, quam civitas averruncato Rákóczianorum tumultu, maiori illi propugnaculo peropportune’1-* adiunxit. Aedificia, muris intus admota sunt, parvo interstitio, moenia a domiciliis separante, quod hortulis destinatur. Pensiles eos crederes: quippe, summis moenibus adnexos, variarumque arborum fructu, et diversitate florum, amoenos. §. XXXVII. Aedes sacras, duas habet Sempronium, quarum alteram, Assumtioni B. Virginis dedicaverunt conditores. Incertum est autem, quo auctore sit exaedificata. Multi, aere conditam dicunt, quod in pascuis, hoedum olim reperiisse, traditio est. Praestruitur commento fides, haedi signo, quod in templi parietibus exsculptum visitur. Revera autem auctoris haec insignia fuerunt, qui aedificato templo, eadem, in opere isthoc [p. 34.] suo, exstare voluerit. Quidquid huius sit, aedes certe pulchra et quadrato saxo instructa, x* Anno nempe mdccx. ut in aditu cum litteris, C. S. videre est. De fato alae alterius aquilae in notis Haynóczianis invenitur mentio. Vide [Ha] f. 2f.