Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. I. DE LIBERIS REGIISQUE URBIB. DE SEMPRONIO 141 Alter aditus, caverna, ponte versatili strata, a priori distinguitur. Cuius ortum itidem epigraphe ostendit: Serenissimo et Potentissimo DD. Ferdinando IV. Bohemiae Rege, et Archiduce Austriae In Regem Hungáriáé feliciter coronato, Anno Salutis reparatae MDCXLVII. HAEC PORTA DESTRUCTA ET SOLIDO OPERE EXSTRUCTA. Quae tertium aditum ornant, haec sunt: Ac primo quidem symbola: [p. 52] I. Leopoldi Caesaris: Consilio et industria II. Iosephi Regis: Amore et Timore. Quibus, utrinque adscriptis, media inest chronographe: LeopoLDo aVgVsto, Pannoniae restaVratore, Iosepho flLIo, TVrCICas Inter FranCICasqVe VICtorlas, regna aDsIgnante, reparata porta. Infra haec, aquila biceps, scite picta, Hungarum a dextris, a sinistris barbarum contue­tur, subiecto ad calcem poemate: Ecce biceps Aquila, occasum quae spectat et ortum, Alter, ait, nostri est, Caesaris alter erit. Par aquila, cum aureo vellere, atque insignibus urbis, interne quoque visitur, in turris rotundae aditu, non sine venusto carmine: cuius versus prior, coronam,1 aquilae collis, incubantem, ambit: Fulgeat aeternum decus hoc, et gloria Regni, corr. ex corona (?)

Next

/
Thumbnails
Contents