Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
98 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Iohannis, ad Erasmum multae elegan tiae, ac pietatis responsio.•* omnia. Utinam exstaret epistola, qua primus Erasmum ad commercium hoc litterarum, Iohannes illicuit. Reparabimus tamen eam iacturam, responsorio Thurzonis, ne sit, de eloquentia viri, deque summo eius ingenio, dubitationi locus. Est veroh') istiusmodi:* Explicari nequit, Erasme doctissime! quantum me tuae litterae oblectarunt, licet vix septimo, tandem mense, ad me pervenerint: quibus sane, ut antea nihil mihi fuit optatius, ita revera, nec acceptius quicquam evenire poterat. Proinde, eas ipsas, obviis (ut aiunt) manibus, excepi, exceptas, et legi cupide, et lectione earum, etiamnum obsaturari, neutiquampossum. Fuerant, fateor, saepissime, magnae admodum, tum admirationi, tum delectationi, Erasmi doctissimi, ad alios scripta doctissima, formulis litterariis, alienaque manu excusa: iam vero, voluptati, et gaudio nihil reliqui factum est, ubi autographum, eruditissimi, ac omnibus dotibus ornatissimi viri, conspicatus sum. [p. 71.] Erunt itaque tuae litterae, mihi selectissimi acpreciosissimi muneris loco. Non est autem, charissime Erasmei quod meas litterulas, verius quam litteras tantopere collaudes: novi egomet me, <atque intra meam perquam libenter me>2 pelliculam contineo. Verumtamen, quam inhumanus, optimo iure valeam indicari, nisi tibi, pro ea, etiam re gratias agerem: tam essem impudens, si tuas praedicationes agnoscerem. At, tu quomodo tibi non iniurius videri possis, qui laudes, quibus te universus propemodum orbis, verissime prosequitur, nimia (ni fallor) hac in parte huius modestia, tantum abest, ut admittas, ut contra maxime averseris declinesque. Debentur profecto tibi, longe maiora, praesertim cum tui unius patrocinio, omnium honestissimarum disciplinarum nitor, multo iam barbariei situ, et squalore, obtenebratus, resplendescat: tum sincerae quoque illius theologiae puritas, et sanctissima studia, prope ad interitum redacta, te parente, te duce, veluti renata, toto orbe reflorescant. Quod ad me adtinet, tuae nimirum litterae, totque tui vigilantissimi, iuxta ac3 sanctissimi, labores, me tibi obstrictum efficiunt; atque nullo non momento tui, ingerunt memoriam, quantumvis nihil prorsus mei apud te sit, quod huius hominis4 recordationem, vicissim tibi possit afferre. Igitur, ut amoris, et observantiae meae singularis in te studium, tibi, etiam, atque etiam, magis fiat cognitum, atque iterum ob oculos [p. 72.] obversetur Thurzonis5 tui memoria, munus tibi mitto, non magni sane pretii, quatuor inquam horologia, vitreis vasculis exigua, pulvisculoque paullatiml delabente, horas dimetientia. Quorum usus, opinor, clepsydram, nostro seculo aequat: haec sane crebro obversatu, atque tractatu, te nostri in horas poterunt admonere. Adiunxi praeterea, auri puri nativique, quatuor particulas, sive ramenta, e subterraneis specubus, adeo- que ex ipsis terrae visceribus, in ditione meae dioeceseos, qualia vides, nuper eruta; nempe, ut auri vivax vis, te immortalitate dignissimum declaret: ad haec, tegmentum sacro tuo capiti ex muriumponticorum exuviis, quas nostrates, Sabellinaspelles, etiamnum usurpata voce, cognominant. Debebunt equidem hae pelles, dum caput hoc tuum, et grata mollitie* 1 demulcebunt, et fovebunt caloris temperie, meum in te amorem, aut testari, aut comprobare. Ego, adeo haec tibi mitto, non quia te, qui regum, etpotentissimorum principum, muneribus exornaris quotidie, similibus longeque parestantioribus carere arbitrer: sed, ut amoris mei, et propensissimae h ) Lib. XV. p. 472. 1 add. secundum synopsin 2 atque... me add. sec. Erasmus 1541. p. 472. 3 corr. ex et sec. Erasmus 1541. 1. c. 4 corr. ex nominis sec. Erasmus 1541. 1. c. 5 Erasmus 1541. 1. c. Turzonis 6 Erasmus 1541.1. c. paulatim 7 Erasmus 1541.1. c. mollicie Vide Erasmus 1541. p. 472.