Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. E DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 99 observantiae studium, quemadmodum praemonui, tibi fiat compertius. Verum, quicquid est huius, quod mitto, ut lubens, et grato animo accipias, vehementer oro. Id quodfuturum confido, si animi mei benevolentia, atque profusissima, in te, propensione, non pretio, munusculum aestimaveris. Nam, si pro tuis meritis ornandus sis, vix certe [p. 73.] totius orbis opes et copiae, nedum dynastae cuiuspiam facultates, tuae dignitati satis suntfacturae. Quod superest, charis- sime Erasmei maxime omnium opto, mex ut coepisti, amare pergas, beneque ac felicissime valeas. Datum Wratislaviae,2 calendis Decembris, Anno MDXIX. Ioannes Thurzo3 episcopus Wratislaviensis,4 manu propria scripsit? Vide! quam eloquenter, docte, ingenue, et liberaliter omnia. Verum, nemo Erasmo ipso, epistolam Iohannis, dilaudarit, aut apertius, aut verius. Nam, in hunc modum15 respondit: Cur ita visum est superis, ut tanto intervallo, disiungant montes et flumina, quos tanta copulat charitas animorum? Epistola tua post sextum demum mensem mihi reddita est, una cum munusculis. Quorum nihil non fuisset gratissimum, etiamsi minimi pretiifuisset, vel hoc nomine, quod a tali praesule, sed midto magis, quod a tali animo, proficisceretur. Nunc, et pretii magnitudine, et ipsa novitate, et autoris titulo, commendabantur; sed in his tamen nihil mihi tam charum est visum, cquod epistola tua non superaret, quam iam alteram accepi, tuis istis articulis descriptam, tuo isto ingenio conditam, quo magis etiam refert, imaginem animi tui: Deum immortalem, qualis? Faxit DEUS, ut istud pectus imitentur complures episcopi, proceresque, et imaginibus [p. 74.] suis, tam eximium decus, adiungant, et autoritatem suam bonitatis, ac sapientiae, cumulent accessione. Quam ardentem virtutis amorem, spirant illae tuae litterae, quantam sitim eruditionis Christianae? Adhaec quantum candoris, quantum modestiae, prae se ferunt. Quis credat haec, a tanto praesule, a tanto principe, scribi'? Nihilo enim minus, mirabilis est mihi tuus iste animus, quod me praeter meritum admiraris, siquidem hic error in persona est, non in re. Hoc erras, quod Erasmum esse credis id, quod non est; sed non in hoc erras, quod ea veneraris, et expetis, quae falso tibi persuades in nobis esse. Adnisi6 sumus, mundum, nimis ad scholasticas argutias prolapsum, ad veterum fontes revocare, ac plus satisfidentem, ludaicis ceremoniis, ad verae pietatis studium accendere. Atque, utinam hic meus conatus, tantum fructus attiderit aliis, quantum nobis attulit invidiae. Meum incommodum multo levius ferrem, si, cum multorum commodo, viderem coniunctum; sed hoc viderit ipse Christus, qui nisi1 fallor, certe hunc animum probaturus est. Iam, ut in tuis munusculis nonnihil philosopher, gratulor tuae ditioni, e cuius venis, aurum tam elegans ac purum, eruitur; sed tu beatior, qui e divinorum voluminum, longe felicioribus venis, tam [p. 75.] avide scruteris, aurum evangelicae sapientiae; quo locupletes gregem tuae fidei concreditum, velut opulentus quispiam pater familias, e divite thesauro, proferens nova ac vetera; multum dissidens, ab episcopis plerisque, qui pulcherrimam functionis suae partem, in sordidos quosdam relegant, nec probatos nec exploratos, quum ad id muneris neminem oporteat admitti, nisi quem eruditio Christiana, quem morum integritas, quem rerum usus, ac prudentia non vulgaris commendet. Duobus horologiis inscriptum erat: Festina lente, atque hanc quidem inscriptionem, audit pulvisculus ille, per minutissimum foramen, lente defluens haec me scribente: sed magna celeritate vita nostra avolat, et advolat ' * Ibidem p. 473. atque iterum Erasmi, ad Iohannem: 1 add. sec. Erasmus 1541.1. c. 2 Erasmus 1541.1. c. Vratislaviae 3 Erasmus 1541.1. c. Turzo 4 Erasmus 1541.1. c. Vratislaviensis 5 corr. ex scripset 6 Erasmus 1541.1. c. adnixi 7 Erasmus 1541. 1. c. ni