Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 97 Quippe, non numis inhias, nec auro Nec studes Gazae nimium repostae, Sed Tibi nullo peritura saeclo nomina quaeris. §.XIV. Lautius haec, forte a poeta dicta crederes, quam verius: quod hominum istud genus, ad fingendum natum, comminiscitur subinde res, ultra veri similitudinem, grandes: dabi­mus proinde Erasmi Roterodami, summi viri, et alieni ab adsentatione, epistolas, cum Thurzone nostro, permutatas: ut constet, et de Erasmi indicio et de facundia Ioiiannis. Provocatus, a praesule Roterodamus, sic respondet:g-) Litteras Tuas, ornatis­sime praesul, non minus bonae mentis, quam doctrinae, quam eloquentiae, quam humanitatis, prae se ferentes, plane dignas iudicabam, quae in tui nominis gloriam <ederentur, ni meamglo- riam>1 immodice praedicarent. Nec ita multum abfuit, quin me nitore suo a rescribendo deter­ruerint; sed malui famae detrimentum accipere, quam parum humanus videri. Essem autem inhumanissimus, si a tanto praesule, talibus litteris provocatus, prorsus obticuissem. Tantum autem abest, ut pudeat me vinci a minoribus,2 ut vehementer, et gaudeam, et glorier, seculum nostrum, priscae barbariei, veternum exuere, et in optimis litteris feliciter reflorescere. Neque hic, ullam laudis partem, mihi vindico, nisi, si quos nostrae lucubrationes expergefecerunt ad meliora studia; ne me putes agnoscere laudes, quas mihi, candide magis quam vere, tribuis. Porro, novum non est, apud Hungaros esse praeclara ingenia, [p. 69.] quando Ianus ille Pannonius, tantum laudis meruit, in carmine, ut Italia, ultro herbam illi porrigat. Iacobi Pisonis, cuius memoriam mihi refricas, tam iucunda est recordatio, quam olim Romae iucun- da fuit consuetudo: quid enim illo doctius, aut quid festivius? Ego, hunc praeceptorem, magis gratulor, serenissimo regi vestro, quam regnum ipsum. Fuerunt et hic, qui me Ferdinando principi, praeceptorem dare vellent. Et est adolescens prorsus indole divina, docilitate incredi­bili, probitati virtutique natus; adhaec amabili quadam morum gravitate; sed erat, cur me nollem aulae committere. Is tamen (ut ipse mihi retulitj libellum, de Principis Institutione, semper habet in manibus. Velii carmen legens, quod proxime mihi redditum est, Lucani tu­bam audire videor: dignus ille, qui magnos reges decantet, non Erasmum. Numquam autor tibi fuero, ut, quemadmodum scribis, octo dierum itinere, ad homuncionis huius spectaculum accur­ras: nam, sat scio, et tepoeniteret itineris, et ego nonnullam existimationis meae iacturam apud te facerem. Si quid Erasmi visendum, id in libellis nostris conspicatus es. Ceterum, nec ego sum Livius, nec tu, Gaditanus quispiam barbarus. Quod autem insuper munus adornas? Annon haec tua epistola, qua mihi pectus istud tuum dicas, amplissimum est munus? Mihi certe, nul­lum tui pignus exhiberi potuit charius, maxime, [p. 70.] quod non gravata sit tua celsitudo tam prolixam epistolam, propriis digitis, describere. Bene vale. Lovanii, duodecimo Calend. Maias, anno MDXIX. Quam haec, cum in Thurzonis, tum in Hungarorum etiam laudes, Iacobi, in primis, Pisonis (quem Hungari, Posony Jakab, credo, dicebant) prona sunt Lib. V. Epistolarum p. 237. editionis Basii, anni MDXL. fol. ex officina Frobeniana. Habuit, cum Erasmo, litterarum commercium: epistolae Roterodami, ad lohannem exemplar: 1 ederentur... gloriam add. sec. Erasmus 1541. p. 237. 2 corr. ex maioribus sec. Erasmus 1541.1. c.

Next

/
Thumbnails
Contents