Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 81 Alexii, ad summos honores, et opes, gra­dus: fit Iudex Curiae Regiae: postea Lo- cumtenens regius: irritas preces admovet Ferdinande», Perénii liberandi caussa: te­stamento condito, moritur, anno 1543: eius epitaphium §. XII. Iohannes, Wratislaviensis Episcopus: pa­rentes eius fratresque: fit episcopus: et Silesia- rum praefectus: coronat Ludovicum pue­rum, in regem Bohemiae: ingenio fuit miti, et doctrinae amanti: eius encomium a Velio, carmine decantatum: amabat poetas in primis §. XIII. Habuit, cum Erasmo, litterarum commer­cium: epistolae Roterodami, ad Iohannem exemplar: Iohannis, ad Erasmum mul­tae elegantiae, ac pietatis responsio: atque iterum Erasmi, ad Iohannem: moritur Iohannes §. XIV. Epitaphium ei positum: vitam agebat iucun- de, et liberaliter: eius, de episcopatu merita: exsangue corpus, incendio ambustum, cryptae emortuali, infertur Wratislaviae §. XV. Georgii, fratris, mentio honorifica: insigne eiusfacinus, metallorum secernendorum caus­sa, patratum: artem eam condoctus, creatur a Wladislao, rei metallicae, per Hungáriám, praefectus: nummi, eius artificio lucrefacti, modus: et facies utraque §. XVI. Laus diligentiae Georgii, in re metallica: [p. 40.] eius posteri, usque in generationem quar­tam: exstinguuntur in Michaele ... §. XVII. Senioris huius, Ihurzonum lineae duratio: Stanislai III. Thurzonis res: fit Palatinus: eius de Protocathedria, cum Petro Pázmány, concertatio §. XIIX. Stanislai, laudatissimi praesulis memoria re­colitur: quibus rebus Episcopatum Olomucen- sem meruerit: Catalogus Episcoporum Olo- mucensium, Stanislao, cum egregia auctoris monitione, dedicatus: quomodo eam acceperit Thurzo §. XIX. Laudes Stanislai a Dubrawio, compendio expressae: Erasmi ad Stanislaum, epistola: Stanislai, ad Erasmum §. XX. Iohannis III. nativitas, et opes: fuit Plesnae Dominus: eius tituli et munia: annus emor­tualis §. XXI. Iunioris lineae, exThtophlúo propagines: Io­hannes claudus, et Sigismundus: Iohannis filii: Georgius IV. qui et senior: Franciscus, ex Episcopo Nitriensi, maritus, eius munera et opes: coniuges:filii etfiliae §. XXII. Georgii VI. res: vitae curriculum a Záwod- szkyo, in compendio datum §. XXIII. Actus, bello et pace, a Georgio editi: pri­ma militiae rudimenta: propemodum exi­tiosa tyroni fuere: monomachiam cum Tureis ex pacto initam, foedat cum sociis Georgius §. XXIV. Felix adversus Tureas, cum Pálffyo impressio: Georgii laudes bellicae: fit Ujvárini prae­fectus: ad Albam Regalem pugnantis virtus: abdicat se praefectura Georgius §. XXV. Qualem se praestiterit pacis studiis: tumul­tuante Botskaio mansit in fide Caesaris: re­ducit, mortuo Botskaio ad obsequium Hun- garos: eius vigilantiae praemia:' Tokaium, et insignium accessio, a Rudolpho data: horum descriptio §. XXVI. An vitio dandum sit Georgio, quod Mat- thiae Archiduci, foverit contra Rudolphum: eius, in ea re, studia: gradus sibi ad sum­mas dignitates sternit: creaturque Pala­tinus §. XXVII. Georgii, in eo magistratu administrando dexteritas: Coronam a Tureis, Botskaio do­natam, vestigat, et ad regem defert: cum Tran- silvanis pacem confocillat: indicio octua- li interest: in Elisabetham Báthori [p. 41.] severe animadvertit §. XXIIX. Arcem Arvensem sacello ornat: Eperiesini, iudicia octualia concelebrat: iterumquepacem Transilvanicam instaurat: de praefectura i corr. ex proemia

Next

/
Thumbnails
Contents