Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
82 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS Ujvárini, Germano tradita, consultat: Neo- soliensium civium lites mutuas componit: Tureas a grassationibus, qua consilio, qua ostentatis armis, reprimit §. XXIX. Ultima Georgii, cum proceribus aliquot, de republica consultatio: mors summi viri: funebris pompa: monumentum a Záwodszkyo perscriptum §. XXX. Emericus, unicusfilius,patri Georgio, succedit: eius nativitas: studia adolescentiae domi, et Wittebergae: surrogatur mortuo genitori in officio Supremi Comitis: utitur consiliis matris Elisabethae Czobor: celebrat nuptias, cum Christina Nyári: sequitur partes Bethlenii: moritur Niklsburgi: epitaphium, quod ei deposuit Záwodszkyus §. XXXI. Viri desiderium: existimatio apud exteros: in laudes eius carmen: sepelitur in Arvensi crypta §. XXXII. Filiae Thurzonis Palatini, octo: earum nuptiae: Martini, tertio geniti: Georgii I. breve genus: Tabula genealogica gentis universae §. XXXIII. Commentationis, de Thurzonibus caussa: auctoris, de civibus suis gaudentibus tenebris querelae §. XXXIV. §.I. Etymon Arvae/ an fuerit arx Templario- rum, auctoris dubitatio: opus forte Sarmaticum est} De vocis Arva, etymo, tunc fuimus solliciti, cum de nomine Comitatus, disquirebamus. Iam, perinde habemus, sive ab Arva quis velit derivare, quod orphanum Hungaris significat; sive a Slavorum Orawa, quo situm notant, habilem arationibus, et sementis patientem. Quidquid autem de nomine statuas, origines arcis, et primos conditores, vix possis vestigando eruderare. Vulgi est opinio, Templariorum, et opus fuisse, et sedem, quod, si vel diplomatibus posset doceri, vel historicorum monumentis, equidem in lucris deputarem. Nam dubium est mihi omnino, [p. 42.] fuisse Templariosi] in Hungária: quando nihil quidquam de iis, decimi quarti et decimi quinti ineuntis seculi historia, meminit. Ego ita reor, Sarmaticum opus esse; tametsi nequeam definire, qua id aetate posuerit, gens bellicosissima. Auguror tamen, inter Abarorum et Hungarorum, qui ultimi regionem subiugavere, tempora, arcis initia, collocari oportere: adversus quos, Sarmatae, montana istiusmodi castella excitavisse, censendi sunt. Sed, idemne iam tum arci, quod est hodie, nomen fuit? si notionem spectes Sarmaticam, ita credo; ex qua, contractis elementis, Arva fecerunt Hungari; Orawa, in Orva, et istud demum, in Arva, commutantes. Si coniectationes sequare, pronum erit, de Templariorum, in Hungária, sedibus, opinari, ob eorum temporum indolem; sin, diplomatum fide standum sit, atque historiarum monumentis, impeditum fuerit, opinationi illi fidem conciliare. Nam, diplomata quidem nemo adhuc protraxit in lucem, quae Templariorum, saltem mentionem haberent; historia autem Hungarica, muta est, in re momentosa adeo, et infinitis scriptoribus celebrata. Nempe, cum anno MCXVIII. et sequenti, institutus ordo, ad annum usque MCCCXI. perduravit, qui potuisset sileri a nostris scriptoribus, in tantarum opum possessione, criminum praeterea, quae iis impingebantur, abominanda iniquitate? Ergo provocamus iterum iterumque, civium diligentiam, eruderandis Templariis, necessariam: sed rogamus etiam, ne nostram nobis dubitationem, vitio vertant; dum docuerint certiora. 1 add. sec. synopsin in ms. p. 38.