Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
74 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS litterarum amor: huius praemia: lingua nobilium: fata vetera, cum Liptoviensibus,Ar? eadem: hodierna felicitas: Provinciae magistratus, cum aliorum Comitatuum, concordant: vaga hic Supremorum Comitum dignitas est: fuit olim Castellanorum arcis propria: a communi nobilitatis Hungaricae indole; sed dubium tamen haud est, quin acceperint, per maiorum instituta, ex Thurzonum aetate, in quorum id more positum fuit, ut iam tum, et liberaliter viverent, et pompa exquisita. Amant litteras, quam reris, impensius, sive, suopte ingenio; sive, quod ad emergendum, vix dari viam expeditiorem, maiorum exemplis, condidicerunt. Quid, quod augescentibus familiis, arctiora flant patrimonia, qua demum re, excitari, ad praeclaros actus, oportet, quibus de meliore luto finxit praecordia Titan.’ Enim vero, qui id, minus cum natalibus suis credunt quadrare, spreto stilo, tractare stivam, necessum habent. Hac Arvensium [p. 29.] solertia, et prona in virtutem indole, factum est, ut, ad opes hi, ad honores dignitatesque illi, gradus sibi straverint. Sane, quod de ThúrócziensibuP adfirmatum a nobis est, id de Arvensibus dicamus licet; vix esse Comitatum, qui in celebritate versetur, nisi nobilem Arven sem, ad publica munia, saltem, in contubernium admiserit. Hinc, enim vero, Dedinszkii, Kubinii, Medveczkii, Meskoii, Reviczkii, et illustria nomina alia, prodiere. Lingua eis, praeter Slavicam, Hungarica est, quod supra diximus. Amant et latiné confabulari, privatim et publice. Alioquin, nobilitatis fata, eadem heic, quae apud Liptovienses, retro acta aetate, fuere." Non ausim adfirmare tamen, Tartaros, qui anno MCCXLI. et sequentibus, evastaverant Hungáriám, isthuc perrupisse. Quin et illud in dubiis habeo, anne ad Arvenses etiam, dominationis, an tyrannidis fines, Matthaeus ille Trentsinensis, protulerit. Plus regioni, et in ea nobilitati, a Polonis, semel atque iterum, inflictum damni est. quod iam longum foret recognoscere. Sed et Hussitarum furor, adflixit nostros, Sigismundi, et sequutorum regum, temporibus. Hodie, quae est temporum felicitas, degunt tranquille, remque suam curant, hi illis, prout sunt possessionum modi, lautius feliciusque: quippe, ignari molestiarum, quae manent Comitatus, regiis itineribus pervios celebresque. Arabiam petrosam, non usque quaque infelicem diceres secretam, distinctamque, altissimis montibus, re- giunculam; in qua, sic satis commode vivitur, quia, sine data, acceptaque offensa. §.VII. Ad magistatus provinciae, quod adtinet, [p. 30.] sunt et hic prorsus ex more reliquorum Comitatuum, atque legum patriarum praescripto, instituti. Summa rerum, penes Supremum Comitem est. Hunc, rex deligit, praeficitque provincialibus, quoties vacationem eius muneris, fata fecerunt. Certe, dignitas ea, nondum hic, iure haereditario, sicuti passim per Comitatus Hungáriáé, uni alicui familiae, adtributa est. Olim, arcis Castellanos, simul eo munere perfunctos fuisse, aiunt. Fuere autem, sub priscis regibus Castellani, non quales sunt hodie: sed praecipuae auctoritatis viri, quos reges nominabant, simul bonorum, quae arci erant, obnoxia, usura, eis adtributa. Universim nimirum, arces, regum fuerunt propriae, limitaneae potissimum, qualis est hodieque Arvensis. Has illi, Operis huius, Tomo II. in Historia eius Comitatus, Partis Gener. Membr. II. §. I. p. 304. Cf. luvenalis Sat. XIV. 34-35. " Vide Bél 1735-1749?//. 5J2-55J.