Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMBRUM II. POLITICUM 75 per Castellanos administrabant, temporarios partim, partim etiam diuturniores. Istiusmodi fuit, cuius decretum Caroli I. meminit,g) Magister Hippolitus, Castellanus de Arva, Comes Camerae de Cremnitz. qui idem Hippolitus, superabat Ludovici quo­que aetate; sicuti ex diplomate gentis Rewiczkianae, quod anno1 MCCCXLVTII. perscri­ptum est, condidicimus. Id vero, ne frustra, lector, antiquitatis studiosus, requirat, pro­fessa opera, interserendum heic, putavimus.’ Ludovicus, DEI Gratia,2 Rex Hungáriáé, Fideli suo Comiti Hippolito,3 Castellano de Arva* salutem et gratiam? Dicitur nobis in per­sonis, Ioannis6 et Benedicti filiorum7 Lowdany8 de Arva;9 quod tu, quoddam pratum ip­sorum sub alpibus Walch existens,10 quod temporibus magistri Donch, potentialiter,n et in­debite ab iisdem fuisset ablatum; et quia in exitun nostro ante Viked,13^>ír te, verbo nostrae14 Maiestatis, dicto Benedicto fuisset re[p. 31]stitutum,15 ab ipsis alienare intenderes. Igitur, fidelitati tuae™ firmis damus sub praeceptis?1 quatenus dictum pratum, prout nobis vigore litterarum suarum, pleno modo™ declararunt, praedictis™ filiis Lowdani, reddere debeas et resignare, et ipsos, in possessione Rewisna vocata, pacifice et quiete debeas conservare. Hoc idem, caeteris20 Castellanis, in Arva,21 pro tempore constitutis, iniungimus firmo sub praece­pto.22 Datum Budae,22 in vigilia Festi Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Anno Domini, Millesimo tercentesimo quadragesimo octavo. En honorificam, gentis Rewiczkianae, vetu- stamque mentionem! Ceteroquin, colligis, ex regiis hisce litteris, fuisse, Donckium,24 ante Hippolitum, Arvae Castellanum: neque enim, nisi ea occasione abusus, potuisset Rewiczkiis, pratum illud eripuisse. §. VIII. Quis Hippolito illi, surrogatus sit, nondum reperi. Ad annum MCCCCXXVI. Andreae Baluszky, arcis Arvae olim domini, filiorum Iohannis, et Procopii mentionem, eius ae­tatis schedae, et monumenta alia, exhibent. Fallor, an non Baluszky ille, Bohemus fuerit, idemque Hussita, eo quod in eorum tempora, et tumultuationes, aetas viri incidit. Sed, anno MCCCCXXX. Nicolaum de Bolicz Comitem fuisse constat,25 non Araniensem modo, (nam ita scriptum legas in litteris Scultetorum de Parnicza), sed Thúrócziensem Hyppoliti suc­cessores incerti: Baluszky: Bolicz: In Decretis Regni Hung, ad an. mcccxlii.26 p. 45. 1 corr. ex annno 2 Reviczky 1878. p. 6. gracia 3 EFK Cur. XXV. a. 14. et Reviczky 1878.1. c. Ipolito 4 Reviczky 1878.1. c. Arwa 5 Reviczky 1878.1. c. gráciám 6 Reviczky 1878.1. c. Iohannis 7 add. sec. EFK Cur. XXV. a. 14. et Reviczky 1878. 1. c. 8 Reviczky 1878.1. c. Lowdani 9 Reviczky 1878.1. c. Arwa 10 Reviczky 1878. 1. c. existentem 11 Reviczky 1878. 1. c. potencialiter 12 Reviczky 1878. 1. c. exercitu 13 Reviczky 1878.1. c. Byhed 14 Reviczky 1878.1. c. nostre 15 Reviczky 1878. 1. c. restituen­dum 16 Reviczky 1878. 1. c. tue 17 Reviczky 1878. 1. c. preceptis 18 pro pleno modo Reviczky 1878. 1. c. plenius 19 Reviczky 1878.1. c. predictis 20 Reviczky 1878.1. c. ceteris 21 Reviczky 1878.1. c .Arwa 22 Reviczky 1878.1. c. precepto 23 Reviczky 1878.1. c. Bude 24 corr. ex Donckiu 25 constat insertum a nobis 26 corr. ex MCCXLII. Huius diplomatis copia inter manuscripta Be/ii inveniri potest (EFK Cur. XXV. a. 14.), quae copia a Johanne Francisco Reviczky jacta Belioque missa est. Cf. [Re] p. 186. Diploma originale publicatum est a Reviczky 1878. nr.j. Vide CJH 1696. II. p. 45.

Next

/
Thumbnails
Contents