Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMBRUM II. POLITICUM 71 Reliquum vulgus, pro montanae regionis natura, asperum est, et prorsus agreste. Hinc dicterium illud, ut Orawecz, quod Arvernis nomen est, inconditi moris hominem, significet, dicaculis. Statura, fere omnibus, inter proceram et humilem, media, rotundum caput, micantes oculi, obfirmata cervix, lati humeri, pectus thorosum, artus agiles, tota denique corporis compages, ad laboris patientiam, et nullum non molestiae genus perferendum, facta. Vestis, e cilicio fere omnibus, quod, album caligis, nigrum gausapae, adhibent. Utrumque, vestis genus, ita laxum est, ut gemino facile corpori, amiciendo sufficeret. Et gausape quidem, multis per pectus, nodis adstringunt, reste, per lumborum regione, vel si cultiores sint, cingulo qualicunque [p. 23.] succinxisse, satis putant. Itaque, aperto sunt, et rigidissima hieme, pectore, quod quia hirtum plerisque est, accidit, ut tempestate gelida, stiriis increscat, ad crystallorum modum, pendulis, et sonorum quid constrepentibus. Idem, mystacis, capillique habitus est, cum hieme ruri agunt. Prorsus, uti de Scythis suis Ovidius:33 Saepe sonant moti glacie pendente capilli, et nitet inducto, candida barba gelu. Neque tamen catarrho, tentantur; tussicula rarissime, quam et ipsam, factitii vini, quod causticum vocant, sorbillatione, natura sciunt tollere. Mei, nimirum, quantum putant suffecturum ad dulcorem, fictili patinae inficiunt, liquore illo, largius superfuso. Hunc demum, accendunt; nam spiritum vini, quem dicunt pharmaceutae, aemulatur; tamque diu cochleari ardens1 concutiunt, dum, liquefacto meile, potio inde fiat, mulsi, dulcedine similis. Qui lautiores sunt, anisum, quoque addunt, et piper, atque zingyber. Ita, praeparatam medicinam, cochleari,2 tam diu sorbent, e patina, dum sudore incipiant diffluere, quod eis salubritatis indicium est. Si aegrotatio gravior incidat, theriacam, eodem permixtam caustico, hauriunt, sudantque liberaliter. Quibus ea deest, veterem, rancidumque adipem, substituunt, quem, cum adusto illo vino, eodem modo, sicuti de meile diximus, liquefactum, ebibunt avide, posteaque, ad quietem se componunt. Haec de agrestium medicina. §.IV. Victus ratio, dura est, et simplex. Quia enim, agrum sunt nacti asperum, et multo subigendum labore, quique, quod accepit, reddit, [p. 24.] iniquius. Raro eis, panis e siligine, aut hordeo, coctus, sufficit: avenaceo victitent necesse est. Ex eodem farre et cibi genus parant, quod Gulassa vocant. Subigunt, nempe farinam, in grandem massam; quam demum, capaci olla, ad modum glutinis, excoquunt, inque grandiorem patinam ligneam, egerunt, ac permittunt tepescere. Id, simul factum est, lac crudum, quale sors obiicit, dulce, acidumve, infundunt, atque patinae circumfusi, tanta adpetentia comedunt, quanta, delicatioris palati homines, transmarinas dapes. Qui adparati vivunt, pultes, e panico,3 eodem ritu coctas, istis ferculis adhibent. Ne autem careant, ciborum 31 Tristium Lib. III. Elég. X, 21. reliquum vulgus, extra modum rusticum: corporis habitus: vestes: pectore, rigente bruma, aperto incedunt: qua utantur potione adversus tussiculam: morborum reliquorum medicatio: Ratio victus dura: 1 malim ardentem 2 corr. ex cohleari 3 corr. ex pannico