Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

72 COMITATUS ARVENSIS PARS GENERALIS robur inde, etfirma Arvensium valetudo, per­petuo labore durata: plebis, mira foecunditas: educatio liberorum: somni capiendi modus: cibi, post no­cturnam quie­tem, aviditas: casearium fer­culum, quo­modo parent: feminarum ingenium: castitatis ea­rum laus: interpolamentis, pastinacam agrestem, his istiusmodi deliciis, interserunt, aqua perco­ctam simplici. Edunt hanc quoque, non minus avide, quam largiter. Reliquum victus, lacte constat, varie incocto; carne bubula rarissime. Amant et caseum, si oviles tabernas habeant. Potus, aqua est; sin conviventur, uti fit in encaeniis, nuptiis, et id genus sole- mnibus, cerevisia, et causticum, cum simplex illud, tum meile subactum. Sunt, qui victus hanc simplicitatem, caussam esse aiunt, cum roboris Arvensium, tum firmae illius, qua perpetim fruuntur, valetudinis. Ego, laborum agrestium, qui hic, et difficiles sunt, et in tanta regionis asperitate, concatenati, patientiam addiderim: quando palam est, nulla re alia, dispelli efficacius, noxios humani corporis humores, quam motu, constanti eo, et suscepto ad fatigationem. Torpescit enim, sanguis, et qui hunc, seu alunt, seu depurant, succi alii; nisi moveantur perpetuo. Id mirere, in hac cibi, [p. 25.] et potus tenuitate, et nulla non difficultate, qua sunt obsessi, alia, foecundum tamen esse, Arvensium vulgus. Nam, ubi maturas nuptias celebravere, vix eis lustrum, sine terna prole, abit. Qua re fit, ut, si decennio convivant, aut paullo ultra, obrutos liberis videas. Hos demum, vix alia cura adhibita, quam ut materna ubera, solerter exinaniant, educant segniter. Si hiems sit, circa furnum illoti, incomtique reptant infantes, fuligine, ad terrorem insucati; sin aestas, apricantur in sole, nudi plerumque, tamquam animalcula, quae forte matres de­seruerint. Lectus, senibus, et iuventae, vix ullo strato constat. Dant se enim somno, viri, cum aestas est, per foeni, aut straminum congeries, sub tecta ingestas; cum viget bru­ma, per furnorum dorsa, scamna, et focos. Feminis, id datum est, lactantibus, fere tan­tum, ut in lectulo, cui tenues pulvilli insternentur, recubent. Ergo, surgunt, nec moniti, neque tamen ad operas abeunt, nisi caligantibus adhuc, ex somno, oculis, aut pastina­cae elixae, aut subacti farris avenacei, patinam exinaniverint. Alii, quibus unctiores sunt culinae, caseario iusculo, ne id quoque sileamus, matutinam famem, sedant. Cibi genus est/0 quod ex inciso pane fit, caseoque. Panem scilicet, ex avenae retrimentis, scindunt in lamellas tenues, et in patina laxa profundaque, per strues, disponunt, quas presso ca­seo, prouti valent copia, largius parciusve, interspergunt. Expletam, in eum modum, pa­tinam, fervente aqua, perfundunt, et ne dissipetur vapor, operculo contegunt. Ut perva­sit humor, congestum sic adparatum, cibus maturuit, neque indiget [p. 26.] condimento alio, quam fame vescentium: quae, nunquam non, et acuta satis est, et pertinax. Ita pasti, abeunt, quo quemque, operarum necessitas, vocat: feminae, pecus primo domesticum curant; tum, aut rus adeunt, aut muliebris quidpiam muneris obeunt. Gnavum, et ipsae sunt, genus, et quae pauxillum a viris, sive ad victum, sive in vestes, impensae requirunt. Cibi enim, eadem sunt adsuetudine, qua viri: veste amiciuntur lintea, cui hieme, aut pel­liceum induunt, panno nudum, aut gausape: aestate vestis tota, pectorali superne, infra praecinctorio antrorsum, succinctorio retrorsum, absolvitur, quae, si aura ventillet, ho­nestos oculos facile offendunt. Sunt tamen casti moris et fidei, quam maritis obstrinxe­re, ultra, quam reri possis, tenaces, quod quidem, in cynico illo, an stoicum malis dicere, vitae genere, et admirationem meretur, et laudem. Vocabulo Slavico, Demikat, adpellant; voce, uti fere adparet, ex latino, Mica, micatus, et barbare, demicatus, facta: quod et panis, et caseus, in micas redigatur, dum demicatum evadat.

Next

/
Thumbnails
Contents