Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
328 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. IV. SECT I. Molis inferioris auctor: arcis munitiones: Ferdinando redditae, historia. Franciscum, inquit, Záyum,x veteranum alae equitum praefectum (Salmensis, et Andreas Báthori, Ferdinandi legati)2 donec alius in eius locum mitteretur, Agriae3 reliquerunt. Sed, haec ei praefectura, haud quidem diuturna fuit; eo quod episcopatu, Nicolao Oláho tradito, Zolnokum, sub idem fere tempus, a Salmensi communitum, translatus fuit: unde, brevi post, ad praefecturam classis Danubianae Comaromium, iubente Ferdinando, concessit. Fungebatur eo munere Franciscus, solerter non minus, quam cum fructu; dum, Antonio Vemncio, Episcopo Quinqueecclesiensi, collega, in laboriosissimam eam legationem, daretur, quam ad Solymannum; ordines, cum rege, adornarunt. Memoravimus, rem difficillimam alibi,b) haud sine Zayii praeconio; ut iam non sit necessum, dicta recognoscere, [p. 304.] Inde reduci, post Petri Macedonii fata, summam imperii, eo bello, credidit Ferdinandus, quod ei, cum Iohanne Sigismundo, intercedebat. Summam imperii, inquit Istvánffyus,cJ Francisco Záyo4 deferendam censu- it, adprobantes senatu; tum, quod eum antea, multis rebus strenuum fidelemque esset expertus, tum vero, nuper legatione Constantinapolitana, cum laude functum, recenti memoria teneret, eumque, Cassoviam submisit: et is, haud multo post, eo profectus, urbis simul, ac copiarum ad- ministrationem accepit.b Longum foret, si actus viri laudatissimos, iuxta et felices, vellem exprimere: dedit eos IstvánffyusA De eius morte, sic habet:e-) Franciscus7 Zayus,8 pacis bellique artibus, ac laboriosa, ad Solymannum,9 legatione, celebris, ipsiusque, Melchioris Balassaef per multos annos, imperatorii muneris collega, laborumque socius, sed aetate provectior, Cassoviae iisdem fere diebus exspiraveratP Decuit, haec non dememinisse. §.111. Molem arcis inferiorem, Iuditha Ujfalusi, coniux Ladislai Zdy, et Laurentii mater, excelsi animi femina, posuit, atque, commoditate ad habitandum praecipua, instruxit; sive, uti nomen famamque, ad posteros propagaret; sive, uti perfugium statueret, rusticae multitudini, adversus sanguinolentas Turearum impressiones: quae una arcium opportunitas, magnam, superiori aetate, perpetuis infesta bellis, utilitatem habuit. Ceterum, quod arx loco excelso, et [p. 305.] partim praerupto, consedit, natura munitior est, quam arte: tametsi, ne hanc quidem possis desiderare; moenibus enim incingitur, praetoriis varie circumductis, quae, hic et illic propugnaculis, ad veterem modum factis, committuntur. In primis adversus aquilonem, praemunitam voluerunt Zaii, an antiqui illi possessores. Validus, hac ei regione, murus, et depressa alte fossa, ut inaccessa fieret, et expugnatu b,) Operis huius nostri Tomo I. p. 487. Seqq. Adde Istvánffyum, Lib. XIX. Initio. c') Libro XX. p. 393. 8. d) Potissimum Libro XXL et XXII. Libro XXIV. p. 512. ii. ad annum MDLXVII. 1 Istvánffy 1622. p. 290. Zaium 2 Salmensis... legati iád. a Belio 3 Istvánffy 1622.1. c. ibi 4Istvánffy 1622. p. 393. Zaio 5 Istvánffy 1622.1. c. approbante 6 Istvánffy 1622.1. c. suscepit 7 Istvánffy 1622. p. 512. add. quoque 8 Istvánffy 1622.1. c. Zaius 9 Istvánffy 1622.1. c. Sulimanum 10 Melchioris Ba/assae Istvánffy 1622. 1. c. Melioris (!) 11 Istvánffy 1622.1. c. expiravit Vide Istvánffy 1622. p. jjo.