Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
DE ARCIB. ET OPPID. PROC. TRANSMONT. OPPIDUM BAN 329 difficilior, praetensus est. Hunc arcis habitum, hosti retundendo, idoneum futurum, aquae putealis inopia difficilem reddit, minusque idoneum obsidionibus ferendis, quam penuriam, collectis, per tectorum stillicidia,1 inque cisternam, immissis pluviis, pensari oportet: cum alias fontana, prope arcem, perenni ac salubri, ad potandum latice, scatens, arci egregie sufficiat. Habet, in superioris arcis praetorio, cryptam emortualem, gens Zayorum, a Francisco illo, depressam, ut isthic, suae, ac posterorum exuviae, reconderentur. §. IV. Admensa, Zay-Ugróczo, ditio, in iis censenda est, quae neque extra modum opimae sunt, neque nimium tenues. Vicis nempe, quod scimus, constat decem et octo, quorum haec sunt nomina: Ugrócz, arci cognominis, Kis-Szlatina, Krászná, Sipkow, Timoracz, Podluzan, Nagy-Szlatina, Csernó-Lehota, Trebichowa, Ksinná, Omasztiná, Zitná, Radissá, Felső- Naszticz, Myezgócz, Dubnicska, Latow, et Záwada. Omnes hi, circa arcem, ditionis caput, intra montes sparguntur; situ, alii aliis, benigniore, aut iniquiore; sicuti infra dicemus. [p. 306.] Recedit Zay-Ugrócz, Trentsinio, tribus in orientem, versus Nitriensium collimitia, milliaribus. II. Oppidum Bán Bán oppidum, quod et Bánócz, et cum Latina terminatione, Bánóczium dicunt, in meditullio Processus Transmontani, ad fluvium Bebrawa, situm est, loco plano quidem, sed positus paullo erectioris. Copiosum olim fuisse, ex vicorum numero, coniicias. Quinque, nimirum, ex capaci foro, huc, et illuc, procurrunt, suntque aedibus instructi, commode materiatis: pleraeque enim, ad villarum rusticarum modum factae sunt; nam, anteriore quidem parte, habitationibus, stabulis a tergo et horreis, area item laxa, quae viciniam discriminet, excoluntur. Oppidanis certe, praeter vulgaria opificia, rusticatio in primis curae est; cum pecuaria illa, tum frumentaria atque vineatica. Ita est enim, rus oppidi, ut, et sementi sit amicum, et vitibus; sed neque pascuis destituatur. Ad oppidi ornamenta, templa retuleris: quorum duo sunt; SS. Triadi alterum; alterum D. Nicolao, dedicatum. Prius illud Stephanus Illésházy, Palatinus, et Catharina Pálffy coniuges, excitaverunt, ut sacris, in eo, Evangelici, operarentur; nam ad eos tunc oppidum11 adti- nuit. quod illi, non uno benevolentiae genere, prosequuti sunt. Stephanus certe, et mortuus, isthic agere voluit, quando eidem sacrae aedi, conditorium inaedificavit, quo, et ipse acciperetur, et gentis suae po[p. 307.]steri, quod tamen, aliter evenit postea: quippe qui, rebus humanis, Vindobonae exemtus, apud Bazingenses, tumulo illatus est. Sed Catharina etiam, quantum sit delectata, oppidi commoditate, testatum voluit: quando Gymnasium heic condiderat, donaveratque iis reditibus, quibus in annos singulos, f) Legi, in Matthiae Corvini diplomatibus, Blasio Magyar, ob res, pro rege, et patria, fortiter gestas, oppidum, cum Cassensi dynastia, dono fuisse datum. caret puteo: crypta Zayorum emortualis. Ditio Zay- Ugróczensis: Positio oppidi Bán, et eius habitus: oppidanorum occupatio: templa: olim Gymnasio daruit: corr. ex stilicidia