Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis

DE VICIS PROC. INFER. ARTIC. II. DE VICIS TRANS-VAGANIS 323 17. ) Birowcze, sive Birowcseky, Elungaris Kis-Birócz, eadem Vagi ripa, medio, infra Ada- mócz, milliari, ita positus, ut Nagy-Biróczo, trans amnem sito, obiaceat. Circumfunditur rure plano, ac non frumenti modo; sed vini etiam feraci; quod tamen, silvosis montibus caret, lignationis egeno, si nemus excipias dumosque. Fontes acidi, qui hic ubertim sca­tent, mirificam habent indolem: pro mensium enim ratione, nunc intentius acescunt, nunc iterum remissius: quin statis temporibus, dulcescunt prorsus, in primis, ad usus haustae, et domum deportatae. Subest vicus L. B. Calisio, Raimano, Ambro, et Borowszky, quibus suae isthic sunt sedes, aliae aliis, factae opportunius. Conterminus huic a meridie est, 18. ) Kochanowcze, Hungaris Kochanócz, Ottlikiorum vicus, solo ad agricolandum beni­gno. Templum S. S. Petro et Paullo, dedicavere conditores. 19. ) Zabokreky, Hungarice Kis-Sambokréth, viculus, priori confinis, agro angusto qui­dem, sed haud effoeto; quippe qui, et segetes accipit, redditque benigne, [p. 295.] ne­que viti est inimicus. Possidetur, parte altera, a cognomine gente, Sámbokréthy, alte­ra, a Iesuitis Trentsiniensibus, quibus Baro Studena, exstructum isthic domicilium, anno MDCCXIV. testamento legavit. 20. ) Zemanszké-Lieszkowé, seu Nemes-Lészkó, priori et agro similis; et praerogativa, a qua et nomen retulit. Est in potestate Rutkayorum, Szilvaiorum, Raimaniorum, et aliorum. 21. ) Melcsicze, Hungaris Melcsicz, Nemes-Lieszkoni, eadem via regia, proximus. Agro, si quis alius, rei rusticae idoneo. Enim vero, et frumenti ferax est, per oram Vago ad finem, et vini generosioris, quod in monte Rubowa, gignitur, Vallis Hradnd, quam perennis, et undosus amniculus, irriguam facit, trutas praebet, saporis probi. Neque turdorum genera desideraveris, passim, per silvosos tractus, nidificantium. Est, et alendo peco­ri, insignis commoditas, ob laxa et herbida pascua. Dedit origines nomenque familiae Melcsiczky. Iam in possessionis partem venere, B. Calisius, Paullus Prileszky, Szulyó, et Marso, quibus, sua hic sunt domicilia. 22. ) Iwanowcze, Hungaris Ivanócz, ad passus bis mille, in meridiem, a priori secre­tus. Agro est consimili, et ad omne rusticationis genus, idoneo. Vico, monticulus su­pereminet, glabro vertice, quem ager frumentarius honestat; latera, vitis convestit, olim a Szulyowszkiis, caelo, soloque haud invito, posita. Adtinet vicus, ad dominatum Beczkoviensem; sed nunc possessio, inter [p. 296.] plures dispertita est. Capiunt enim eius partem: Prileszkii, Szulyowszkii, Ambroii, Raimanii, Mikovinii, Manzipanii, Pod- hragyii, ceteri. 23. ) Cstwrtek, Hungaris Csőtőrtők, quod utraque lingua, Diem lovis, significat. Insedit in Vagi ripa, loco rusticationi, unice idoneo. Serit enim frumentum, educat lupulum, colit vineas; singula, haud sine foenore, nisi anni temperies, iniqua sit rustico. In primis, tur­dorum aucupio celebratur, quibus hic, opimus est pastus, ex iuniperorum copia. Piscatio­nem praeterea, Vagus sufficit; montes lignationem. Censetur in dominatione Beczkoviensi, qua nunc, partito iure, Baro Calisius, Ambro, Raiman, Mikovinii, aliique, potiuntur. 24. ) Bohuslawice, Hungaris Bohuslavicz, vicus nobilis, altius, pone Vagum, ad solem meridianum, repressus. Nomen, pio instituto, a laude divina accepit: nam Boha slawit, Slavis est, celebrare Deum. Sunt vico, paria, cum his, quos vidimus, et soli, et caeli, bene­ficia. Pertinet, ad gentem Zichy, et Hworeczky, qui et isthic colunt. 25. ) Haluzicze, iisdem laetatur opportunitatibus, de quibus diximus toties. Acidae, quae in agro huiate, saliunt, multae sunt laudis, bibunturque, magna salubritatis existimatione.

Next

/
Thumbnails
Contents