Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
324 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. III. SECT. II. In primis, tardorum aucupium huias, celebrari accepimus, quibus hic, insignis, ad saginam, pastus est, ex iuniperorum copia. Censetur in dominatione Beczkoviensi. Templum 00. SS. nomine consecratum est. [p. 297.] 26. ) Bossacze, Hungaris Bossdcz, abit a Vago, in occidentem, opportuna valle, ita repositus, ut nihil ei ad fructuosam rusticationem deesse videatur: sive rem agrariam spectes, sive alendae pecudis, ovium praecipue, modum, aestimes. Itaque vicus est copiosus, et a colonis insessus, ad rem intentis: quippe qui, pergunt hodieque derasis silvis, collinos agros, longe lateque propagare. Est vero Moraviae, ea regione conterminus, qua Nimnicza vicus obsedit. Sunt et hic fontes acidi. Paret hodie Paullo Prileszkyo, cuius frater Nicolaus, vicarius Nitriensis, templum hic, sua impensa, excitavit. 27. ) Podhradie, Hungaris, Nemes Podhragy. Recedit a Bossdcz, ad tormenti iactum, in aquilonem, monti Liszicza, subsitus. Est terreno, ob montosos positus, horrido, et sementi iniquo, sed quod tamen, vitem educat tueturque. Fuit olim in ditione arcis Bolondocz, seu Beczkow; sed quem, inde exemtum, Stiborius de Stiboricz, castellano suo, Jakussio de Nasylow, ob praeclara eius merita, donaverat. Ad manus est diploma, quod intertexendum putavimus, ut exstet Stiborii memoria. Ita vero habet: * Nos Stiborius de Stiboricz,1 Wajwoda2 nunc3 Transilvaniae, totius Vagi Dominus, et Comes Posoniensis, et haeredes nostri, notum facimus, tenore praesentium,"' universis; quod consideratis etpensitatiP fidelibus servitiis,6 nobilis, ac1 famosi viri, Jakussii8 de Naszilow,9 nostri, pro tunc in Bolondocz castellani, et fidelis dilecti, quaew nobis a retroactis temporibus, fideliter et studiose, exhibuit, non per errorem, aut im[ p. 298 ]provide; sed sano acn maturo, etX2 animo deliberato, fratrum que et amicorum nostrorum, desuper praehabito12 consilio, ipsi Jakussio14 haeredibusxs suis, et post illos PETRASSio16yra/n suo, carnali, vel proximo de denodioxl suo, villam meam18 Podhradj19 vocitatam, cum universispertinentiis,20 suis reditibus, censibus, obventionibus,21 agris cultis et incultis, metis,22 hotaris,22 silvis, nemoribus, pratis, pascuis, venationibus, 24 aucupationibus22 aquis, rivulis, piscinis, molendinis, aquarumque decursibus, et aliis universis pertinentiis2b suis, quocunque nomine, aut vocabulo proprio possint nominari, aut vocitari, novae27 donationis28 titulo, dedimus, donavimus, et29 contulimus: immo30 damus, donamus, et conferimus, et ipsam villam Podhradjf a castro nostro Bolondocz, sequestramus, ipsis perpetuo habendam, tenendam,fruendam et possidendam, omni et32 iure, et proprietate, sicut nobis et haeredibus22 nostris, a serenissimis principibus et dominis, Sigismundo rege, et Domina Maria Regina,piae2"' recordationis,35 Hungáriáé,36 consorte sua, data, donata fuit 1 CD X/2. p. 393. Stiboritz 2 CD 1. c. Vajvoda 3 CD 1. c. om. 4 1. c. presencium 5 CD 1. c. pensatis 6 CD 1. c. servietis 1 CD 1. c. et 8 CD 1. c. lakusii 9 CD 1. c. Nasilow 10 CD 1. c. que 11 CD 1. c. et 12 CD 1. c. ac 13 CD X/2. p. 394. habito 14 CD 1. c. Iakusio 13 CD 1. c. heredibus 16 CD 1. c. Petrasio 17 CD 1. c. domodio 18CDl.c. mj/ra« 19 CD 1. c. Podhrady 20 CD 1. c. pertinendis 21 CD 1. c.proventibus 22 CD 1. c. metis et 22 CD 1. c. hataris 24 CD 1. c. venationibus 25 CD 1. c. aucupationibus 26 CD 1. c.pertinendis 27 CD 1. c. nove 28 CD 1. c. donacionis 29 CD 1. c. om. 30CD1. c. om. 31 CD 1. c. Pod- hradye 32 CD 1. c. eo 33 CD 1. c. heredibus 34 CD 1. c .pie 35 CD 1. c. recordationis 36 CD 1. c. Hungarie Diploma hoc integrum tabulae Sigismundi regis confirmatoriae insertum atque sic conservatum est. qua tabula regia etiam Belium usum esse putamus, quia inferius et ipse de diplomate illo Sigismundi mentionem fecit. Diploma Stiborii publicatum est in CD X/2. pp. 393—395. ubi autem illud non anno 1394. (sicut Belius scribit), sed anno 1396., confirmationem vero anno 1393. esse data affirmatur (Belio annum 1396. scribente). Ab utroque dissentit Stephanus Katona, diploma Stiborii anno 1395. esse datum asserens. Vide Katona 1779-181 y. XI. 384.