Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Trentsiniensis
322 COM. TRENTSIN. PARS SPECIALIS MEMBR. III. SECT. II. nascantur. Enim vero, proxime ad pontes Trentsinienses, in agro urbico insedit, [p. 292.] Itaque, caret vicus re agraria, incolis, piscatione partim, partim operis sedentariis, victitantibus. Adscribitur civitati Trentsiniensi. 4. ) Istebnik, viculus Orechovio adfinis, cuius incolae, pro agri ingenio, et frumentariae, et vineaticae rei, operantur. Est in haerediis Antistitis Nitriensis. 5. ) Zlatowecz, Hungaris Zlatócz, ductum ab auro nomen, infra Istebnik, in occasum sepositus, et partim dominationi Trentsiniensi, partim nobilium, in quibus sunt Bogädy, et Raimanus, iuribus adscriptus. quorum illi, castellum isthic est, operis novi. Ager, segetum patiens, et vitis. 6. ) Hanslikowá, Hungaris Hanslikfalva, a possessore, Hansello quodam, sic dictus. Terrenum ei planum obtigit, et fertile. Dominantur hic quoque Raimanii, et Bogádii. 7. ) Kis-Záblat, vulgo Kneszké, prope ad Hanslikovam adsedit, censeturque, in possessionibus Comitum Serény. 8. ) Záblatie, Hungaris Nagy-Záblat, vicinus cognomini alteri, et sede heri sui, dum viveret, Comitis Serény, nobilitatus, qui heic castellum incolebat. Gaudet rure, ad agrico- landum idoneo. 9. ) Ribári, piscatoribus id nominis debet, a quibus, ob piscandi, in profluente Vago, opportunitatem colebatur olim. Subsedit monti Machalovka, ad tormenti iactum, infra Záblatie, ad meridiem repressus. Paret Szécsényio. [p. 293.] 10. ) Drietoma, Hungaris Felső-Drietoma. Insignis vicus, valli, quae est ultra montem Machalowka, eo itinere, quod in Moraviam ducit, inaedificatus. Quatuor is vicis constat: quorum primo, Hrddek nomen, herus Illésházius', alteri, Drietoma, dominus episcopus est; tertio Králowá, sive, Kirdly-Drietoma, forte, quod regum aliquando fuit proprius; denique quarto, Rozon, Slavis Petrowszká-Ulice. Colit agrum montosum quidem; sed amicum tamen rusticationi. Templum, nomini S. Catharinae dedicatum est. 11. ) Kosztolná, Hungaris Alsó-Drietoma, situ ad Vagum retracto. Exilis vicus; sed qui tamen, agro circumfunditur, commodo. Accensetur haerediis Episcopi Nitriensis, cuius simul castello nobilitatur. 12. ) Zarieczie, quasi transamnanum diceres: quippe qui, a Kosztolná, rivi intercursu, ultra quem positus est, discriminatur. Paret, praeter Comites Serényios, familiis Sándor, Nagy, Záreczky, aliis. 13. ) Weliká-Chocholná, sive Nagy-Kokolna, modico, infra Kosztolnám, intervallo, Vago, in via regia, sic satis commode adhaesit. Nam, et agris frumentariis laetatur, et pomorum fructibus. Adhaesit ei Malá-Chocholná, seu Kis-Kokolna, ditionis Paulli Sándor, Lukensis. Pari hinc spatio, 14. ) Welcsicze, Hungaris Velcsicz, in Vagi ripa, ad eandem viam regiam, insedit. Rure est commodo, tametsi montano eo partim, partim collino. Possidetur a Lib. B. Calisio de Calisch, Bánóczy, et Ambro. Proxime abest [p. 294.] 15. ) Trebia, paucarum aedium viculus, possessione inter Ottlikios, Bánóczios, et Raimanos, varie dispertita. 16. ) Adamowcze, Hungaris Adamócz, ab Adamo quodam, sicuti loquitur vocabulum, id adpellationis nactus. Quod nimis vicinus Vago adsedit, obnoxium inde rus est, amnis eius diluviis; alioquin rus commodae rusticationis habiturus, cum et segetes benigne alat, et vitem. Partiuntur inter se vicum, Raimanus, Bánóczy, Ambro, et alii.