Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 121 iudicio digni existimati, cui nestorea aetas obtigisset. Záwodszkyus, tale ei monumen­tum scripsit:' Solstitium brumale fuit, cum Pannoniae sol, Thurzo Palatinus, patriae pater occidit: eheu.1 Instat naufragium, serva nos, Christe Redemtori Tumbam vero, his versibus honestare voluit:" Thurzo Georgius, Arvernis Comes inclytus orae, Atque Palatinus Regni Prorexqueperemtus Morte immatura, tali requiescit in urna. Huic sanctae pietatis iustitiaeque tuendae Ac bene Caesarea de Maiestate mereri, Optata et patrios servare in pace penates, [p. 120.] Praesidio esse bonis, sontes punire severe Maxima cura fuit. Tali labente columna Orba flet Hungária, etfidi tristantur amici. Ista, de Georgio commemoranda fuerunt, ne ignorent, posteri, quantos Hungáriáé vi­ros, dederit gens Thurzonum. Reliquas viri laudes orationea^ funebri, quam in publico luc­tu, ad emortualem cryptam, dixit, Isaacus Abrahamides Hrochotius, fuse explicuit. §.XXXI. Patri Georgio, Emericus successit, quem ille, anno MDXCVIII. d. XI. Septembris, ex Elisabetha Czobor, suscepit, futurum, ni aliter in fatis fuisset, inclutae gentis, firmamen­tum. Ab ineunte pueritia, praeclara, optimae indolis specimina, edidit Emericus. Nam, et obsequio parentes coluit, et litteras, ad eum modum adamavit, ut positis domi, meliorum Emericus, unicus filius, patri Georgio, succedit: eius nativitas: a 1 Prodiit Lf.ütschoviae, Anno MDCXVII. forma quadripart. estque in nostris adparatibus: olim, si Deus volet, et vixerimus,1 lucem, cum pluribus aliis Palatinorum Reg. Hung., panegyricis adspectura. Adde Gregorium Pethő in Chronico Hungarico, lingua vernacula scripto. Moritur inquit, Georgius Thurzo, magno fatiscentis Regni Hungáriáé damno. Fuit enim vero, insignis Hungaricae libertatis defensor, cuius ideo iustum apud Hungaros est desiderium. Certe, si supervixisse diutius, belli civilis motus, qui mox consequuti sunt, et horrenda illa regni vastitas, numquam fuisset eventura. et vixerimus corr. ex ex vixerimus Vide Závodszky 1743. p. jyj. Vide ibidem. Textum originalem Hungaricum, quem Belius in Latinum converterat, vide Petthő 1660. J. G g [q]v, ad annum 1616. E conversione Beliana — utrum forte an industria, nescitur - omissa sunt verba, quae ita Hungarice so­nant: „ez len Karácson estin", id est, „hoc (sc. mors Georgii Thurzo) factum est vigilia Nativitatis Domini." Vide Petthő 1660. /. c. monumentum, a Z-Awodszkyo perscriptum.

Next

/
Thumbnails
Contents