Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
122 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS studia adole- scentiae, domi, et Wittebergae: surrogatur mortuo genitori in officio Supremi Comitis: utitur consiliis matris Elisabethae Czobor: celebrat nuptias, cum Christina Nyári: sequitur partes Bethlenii: moritur Niklsburgi: studiorum, rudimentis, Vittebergam, anno MDCXV. septimo Iulii, mitti potuerit, uti, quae exorsus fuerat, optimarum artium studia, penitius illic percoleret. Quae res, et honori cessit Emerico, et coniuncta sane fuit, cum insigni, divini humanaeque eruditionis [p. 121.] incremento. Erat supra locus, commemorandi, quid ab Emerico, spectaculi sit editum Vittebergae. Inde Anno MDCXVI. die XI. Iunii redux, multum se patri adpro- bavit; tum, ob morum, quam inbiberat, elegantiam; tum, singularem, quam retulit, eruditionem. Sed brevis, paterni convictus, usura fuit, Emerico. Ne autem, sive ipse, suo se iure fraudaret, sive provinciam Arvensem, orbam sineret magistratu, Supremi Comitis dignitatem, Rudolphi indulgentia, patri Georgio, perenniter et in posteros transcriptam, adolescens, anno MDCXVII. Idibus Martii, capessivit. Iterum Záwodszkyus:' Anno MDCXVII. die XV. Martii, Illustrissimus Dominus Comes,1 Emericus Thurzo, in generali congregatione, iuravit in Nagyfalu, publice, ad officium supremi et perpetui Comitis, in Comitatu Arvensi. Non poterat non, grata evenisse provincialibus, haec, summarum virtutum adolescentis, in paternos honores successio. Superabat tunc in vivis Emerici mater, Elisabetha Czobor, virilis mulier animi. Itaque, dedit operam, ne, quid, per filii iuven- tutem, in administranda republica, erroris admitteretur. Qua quidem providentia, atque Arvensium inprimis studio, curaque, pronum erat, et consilio invalescere Emericum, et rerum administrandarum peritia. Firmata, in hunc modum, muneris procuratione, ad nuptias [p. 122.] animum adiecit noster: de quibus Záwodszkyus:" Anno MDCXVIII. die XXV.2 Novembris, Illustrissimus Comes Dominus, Emericus Thurzo, cum illustri ac magnifica virgine, Christina Nyáry, magna illius olim Hungáriáé Achillis, Paulli3 Nyáry de Bedegh, supremi praesidii Varadiensis Capitanei,4 filia, in oppido Helmecz, nuptias feliciter celebravit; tandem dies XXVIII. Novembris ad Biese, sospes rediit. Neque, sterile futurum erat, matrimonium, si vitam diuturniorem, fata Emerico voluissent admetiri. Nam, anno quidem MDCXXI. die XIV. Februarii, filiam suscepit, quam ad sacrum fontem, Elisabetham, ex aviae nomine, vocavere. At enim, idem ille annus, emortualis fuit Emerico. Partes nimirum Gabrielis Bethlenii, tunc, per Hungáriám, imis summa miscentis, seu necessitate coactus, seu praecipiti consilio ductus, Thurzo sequebatur: functusque est, legatione, ea ad Bohemos, qua foedusb,) utrique genti exitiosum, conflatum ante, penitus adfir- matum est. Illinc reduci, honorem habuit Bethlenius, sed profecto, aut supervacuum, aut coniunctum cum pernicie viri, ex se optimi, quod tunc adversum est, cum ad pacificationem Nicklasburgensem, iussu Bethlenii, profectus, [p. 123.] rebus humanis, nec opinato, eximeretur. Aperte Khewenhillerus,”’ Bethleniumc,) propinati Emerico veneni, insimulat: neque equidem excusare ausim, ab eo facinore, hominem ex dominandi libidine, ferum; sed habeo tamen, quo me coniectura ducat: nempe, erat, saltem esse potuit, alter b'^ Legationis historiam dedimus, Tom. I. Operis nostri, in Historia Urbis Pisoniensis. Cap. IV. §. XXVIII. p. 237. c) Ibidem §. XXXIII. p. 247. 1 Dominus Comes Závodszky 1743. p. 374. Comes Dominus 2 Závodszky 1743. p. 374. XV. 3 Závodszky 1743.1. c. Pauli 4 Závodszky 1743. p. 375. add. etc. 5 Závodszky 1743.1. c. om. Vide Závodszky 1743. p. 374. Vide Závodszky 1743. pp. 374-335. Vide Khevenhüller 1721-1726. IX. p. 1345.