Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)

Matthias Belius: Comitatus Arvensis

118 COMITATUS ARVENSIS PARS SPECIALIS gradus, sibi, ad summas di­gnitates ster­nit-, creatur que Palatinus. Georgii, in eo magistratu administran­do, dexteritas: inaugurandi. Multus est, in exploranda hac conversione Petrus de RewaO quippe, eius fabulae, pars haud postrema. Quin, et ad recipiendum a Rudolpho, sacrum dia­dema, Georgius, cum tercentis baronibus, et nobilibus, Pragam immissus fuisse legitur. Quae inde, in comitiis Pisoniensibus, eligendo Palatino, Stephano Illésházy, inauguran­do Matthia, et recondendis regni clenodiis, partes fuerint Georgii, prolixum narra­tu, et alienum foret ab instituto. His ille interim curis, atque, in percolendo Matthia officiis, gradum sibi, ad dignitatem, quae summa est in Hungária post regem, instru­xit: quando, mortuo Illésházio, communibus Ordinum suffragiis, et rege adprobante, iis comitiis, quae anno MDCIX. celebrata sunt, in Palatinum sublectus est. Rem ge­stam, ex eius anni sanctionibus' -* addiscas: Quoniam1 Maiestas Sua regia, in propositioni­bus suis, ad Palatini electionem benigne annuit, non defuerunt fideles Status et Ordines sibimet ipsis,2 quin muneri suo satisfacerent. Atque ad hoc officium, communibus votis [p. 114.] et suf­fragiis, natalitiorum splendore clarus, rerumque gerendarum dexteritate peritus, Spectabilis ac Magnificus Dominus Comes Georgius Thurzo, invocato numine divino, pari volun­tate, electus et confirmatus est. Záwodszkyus diem quoque adnotavit:* Illustrissimus, in­quit, Comes,3 Georgius Thurzo, summo cum desiderio regnicolarum, et applausu,4 die VII. Decembr. in Regni Hungáriáé Palatinum, legitime electus est, tandemque sequenti mox die, in arce Posoniensi, coram Sua MaiestatP solemne, ad hoc officium, praestitit, iuramentum: cum antea die V. Maii, Illustrissimus Dominus Stephanus Illésházy, R. H. Palatinus, inter V. et VI. horam vespertinam, supremum clausisset diem, Viennae Austriae: tandem die V. Augusti, in Bozin honorifice tumulatus anno aetatis LXX. §. XXVIII. Simul, dignitatis hanc arcem occupavit, Georgius, tanquam de specula, quaquavorsum prospectans, curas omnes, eo intendit, ut res patriae, quas, dissociata, annorum superio­rum, studia perturbaverant, redintegraverat autem pax Viennensis, ex nupera Matthiae inauguratione, penitus consolidaret.6 [p. 115.] Sanciverant, eodem illo comitio,1u-) quo Georgius Palatinus creatus fuerat, Status et Ordines, uti in coronam, quam Vezirius, in campis Rákos, anno MDCV. Botskaio, dono dederat,'ubi esset inquireret; repertam ad s'* Centuria VII. p. n8.7 seqq. ' * Articulo I. fine. u-> Articulo XX. v* Dedimus rei gestae memorabilem historiam Tomo III. p. 72. usque ad p. 85. 1 Novellae 1698. p. 18. add. vero 2 sibimet ipsis Novellae 1698. 1. c. sibimetipsis 3 Závodszky 1743. p. 366. add. Dominus 4 Závodszky 1743.1. c. adplausu 5 Závodszky 1743. 1. c. add. Regia 6 corr. ex consolidinaugu (error copistae, qui verbum inauguratione iterum describere voluit); ms. E consolidaverunt, quod autem coniectura est erronea. 7 corr. ex 110. sec. Révay 1659. p. 118. sqq. Vide Závodszky 1743. p. j66. Vide Novellae 1698 .p. 18. *** Notas u.) et v.), quae a copistaperperam confusae videntur, haud iniuria commutavimus; in nota enim v.) numerus articuli huc convenit, locus vero Notitiae erronee in hac nota citatus, ubi de congressu Stephani Bocskai cum Vezirio Turcico in campo Rákos agitur, sine dubio in nota v.) ponendus. Ceteroquin articulum vide in Novellae 1698. p. 2j.

Next

/
Thumbnails
Contents