Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2011)
Matthias Belius: Comitatus Arvensis
MEMB. I. SECT. I. DE ARCE PROCES. INFER. ARVA 119 se reciperet; tandemque ad Regem Hungáriáé, referret. Proinde, non cessandum ratus Palatinus, in Superiorem Hungáriám concedit, coronam spuriam, adcurate, atque solici- te, scrutatur, et,1 apud orphanorum, Valentini Hommonay2 tutores, deprehensam, recipit. Adnotavit rem gestam, in ephemeridibus suis, Záwodszkyus:’ Anno MDCX. die XXX. Iunii, inducticia corona Turcica, olim principi Botsicaio,3 donata, in arce Sáros Patak, ad manus Illustrissimi Domini Comitis Palatini, per curatorem4 orphani D. Comitii Valentini de Hommona, tradita est et resignata; tandemque, per Suam Celsitudinem, Viennam, ad Suam Maiestatem Regiam, praemissa solemni oratiuncula, deportata, et exhibita est. Quid vero, ad Hommonayii haeredes, coronae huius possessio adtinuit? Nimirum, supremus, belli Botskaiani dux, Valentinus fuit, vir, uti excelsi animi, ita, plenus spei, fore, ut, sive Turearum patrocinio, sive clientelis suis, rerum, per Transilvaniam, aliquan[p. 116.]do potiatur. Itaque pignus hoc, seu ex industria detinuit, seu forte fortuna, ut haberet, quo se, rerum tunc arbitris, penitus insinuaret. Dum Cassoviae moras agit Georgius Palatinus, adsunt ex pacto, ad d. XII. Augusti, principis Transilvaniae legati, cum quibus refocil- lata, quomodocunque, pace, tranquillitatis quidpiam Hungáriáé partum est. Hinc redux Thurzo, Pisonium accessit, ludiciis octavalibus interfuturus. quae simul exivere, in facinora513 Elisabethae Bdthori, viduae, summi viri, Francisci Nádasdy, cognitione habita, eandem, Csejtae deprehensam, pro eo, ac meruerat, in carceres perpetuos compegit; complicibus, Iohanne Ficzko, famulo, Helena item, et Dorothea, scelerum administris ad supplicium raptis. §.XXIX. Cum haec procurat, ex summi, post regem, magistratus, praescripto, Arvensi in arce, sacellum, superiorum annorum operis, eductum, cultui Triunius Dei, Anno MDCXI. ad XV. Maii diem, ritu solemni, consecrat, dedicat: mox Octavalia Iudicia Eperjesini, ut caussis Hungáriáé superioris velificaretur, concelebrat, tandemque, pacem Transilvanicam ultro citroque contemeratam, ad V. Calendas Ia[p. 117.]nuarii, anni eiusdem Cassoviae, iterum iterumque, confocillat. Multum postea sollicitudinis Georgio peperit, quod Matthias, Ujvarino, anno MDCXIII. Rudolphum a Tieffenbach, cum imperio, et Germanorum praesidio, immisit. Itaque, convocatis, ad diem XVII. Augusti, Tyrnaviam, magnatibus, rem, ex praescripto legum, disputat, regemque postea, quid in eo negotio, statuerint Ordines, missis litteris edocet. Vix haec peregerat; cum ad sopiendas Neosoliensium lites, quae, civibus Germanis, cum Hungaris, et Slavis, acerbae tenacesque, intercedebant, ad eam urbem accessit. Conventubfinito, inquit Záwodszky," x3 De his supra, in Historia ComitatusNitriensis, Parte Spec. Memb. IV. Sect. I. Num. II. in Hist. Arcis Csejte, §. II. seqq. Coronam a Tureis, Bots- kaio donatam, vestigat, et ad regem defert: cum Transilvanis pacem confocillat: iudicio octava- li interest-, in Elisabetham Báthori severe animadvertit. Arcem Arvensem sacello ornat: Eperiesini, Iudicia octavalia concelebrat: iterumque pacemTnm- silvanicam instaurat: de praefectura Ujvárini, Germano tradita, consultat: 1 scrutatur, et corr. ex et, scrutatur 2 malim Homonnay 3 Závodszky 1743. p. 366. Botskayo 4 Závod- szky 1743.1. c. curatores 5 Závodszky 1743.1. c. om. 6 Závodszky 1743. p. 368. quo Vide Závodszky 1743. p. j66. Vide Závodszky 1743. pp. j68-j6q. Vide Bél 1735—1749!?) IV p. 469-472.